12345678910111213141516171819
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
1Dixerunt enim cogitantes apud se non recte:“ Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae,et non est refrigerium in fine hominis,et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis.
2Quia ex tempore nati sumuset post hoc erimus, tamquam non fuerimus,quoniam fumus flatus est in naribus nostris,et sermo scintilla in motu cordis nostri;
3qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum,et spiritus diffundetur tamquam mollis aer.
4Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus,et nemo memoriam habebit operum nostrorum;et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,et sicut nebula dissolvetur,quae fugata est a radiis soliset a calore illius aggravata.
5Umbrae enim transitus est tempus nostrum,et non est reversio finis nostri,quoniam consignata est, et nemo revertitur.
6Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt,et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite.
7Vino pretioso et unguentis nos impleamus,et non praetereat nos flos temporis verni;
8coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant,
9nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae;ubique relinquamus signa laetitiae,quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
10Opprimamus pauperem iustumet non parcamus viduaenec veterani revereamur canos multi temporis.
11Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae;quod enim infirmum est, inutile invenitur.
12Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobiset contrarius est operibus nostriset improperat nobis peccata legiset diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.
13Promittit se scientiam Dei habereet filium Dei se nominat.
14Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum;gravis est nobis etiam ad videndum,
15quoniam dissimilis est aliis vita illius,et immutatae sunt viae eius.
16Tamquam scoria aestimati sumus ab illo,et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis;beata dicit novissima iustorumet gloriatur patrem se habere Deum.
17Videamus ergo, si sermones illius veri sint,et tentemus, quae in exitu eius erunt:
18si enim est verus filius Dei, suscipiet illumet liberabit eum de manibus contrariorum.
19Contumelia et tormento interrogemus eum,ut sciamus modestiam eiuset probemus patientiam illius;
20morte turpissima condemnemus eum:erit enim ei visitatio ex sermonibus illius ”.
21Haec cogitaverunt et erraverunt;excaecavit enim illos malitia eorum,
22et nescierunt sacramenta Deineque mercedem speraverunt sanctitatisnec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum.
23Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitateet imaginem similitudinis suae fecit illum;
24invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum;experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.