1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
| 1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
|
2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta | 2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta |
3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine. | 3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine. |
4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur, | 4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur, |
5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi. | 5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi. |
6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; | 6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; |
7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
| 7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
|
8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta, | 8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta, |
9 quadrangulum duplex mensurae palmi. | 9 quadrangulum duplex mensurae palmi. |
10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus; | 10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus; |
11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; | 11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; |
12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus; | 12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus; |
13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos. | 13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos. |
14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. | 14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. |
15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo | 15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo |
16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis; | 16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis; |
17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant. | 17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant. |
18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. | 18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. |
19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
| 19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
|
20 Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod. | 20 Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod. |
21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
| 21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
|
22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum | 22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum |
23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae; | 23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae; |
24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta | 24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta |
25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum, | 25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum, |
26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
| 26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
|
27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius | 27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius |
28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta, | 28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta, |
29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
| 29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
|
30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”; | 30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”; |
31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
| 31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
|
32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.
| 32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.
|
33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases, | 33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases, |
34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum, | 34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum, |
35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium, | 35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium, |
36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus, | 36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus, |
37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri, | 37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri, |
38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi, | 38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi, |
39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua, | 39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua, |
40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri. | 40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri. |
41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius | 41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius |
42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
| 42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
|
43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
| 43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
|