Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esodo 36


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
1 فيعمل بصلئيل وأهوليآب وكل انسان حكيم القلب قد جعل فيه الرب حكمة وفهما ليعرف ان يصنع صنعة ما من عمل المقدس بحسب كل ما امر الرب
2 Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,2 فدعا موسى بصلئيل وأهوليآب وكل رجل حكيم القلب قد جعل الرب حكمة في قلبه. كل من انهضه قلبه ان يتقدم الى العمل ليصنعه.
3 acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant.3 فاخذوا من قدام موسى كل التقدمة التي جاء بها بنو اسرائيل لصنعة عمل المقدس لكي يصنعوه. وهم جاءوا اليه ايضا بشيء تبرّعا كل صباح.
4 Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario4 فجاء كل الحكماء الصانعين كل عمل المقدس كل واحد من عمله الذي هم يصنعونه.
5 et dixerunt Moysi: “ Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere ”.5 وكلموا موسى قائلين يجيء الشعب بكثير فوق حاجة العمل للصنعة التي امر الرب بصنعها.
6 Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “ Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario ”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,6 فامر موسى ان ينفذوا صوتا في المحلّة قائلين لا يصنع رجل او امرأة عملا ايضا لتقدمة المقدس. فامتنع الشعب عن الجلب.
7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
7 والمواد كانت كفايتهم لكل العمل ليصنعوه واكثر
8 Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita;8 فصنعوا كل حكيم قلب من صانعي العمل المسكن عشر شقق. من بوص مبروم واسمانجوني وارجوان وقرمز بكروبيم صنعة حائك حاذق صنعها.
9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum.9 طول الشقة الواحدة ثمان وعشرون ذراعا وعرض الشقة الواحدة اربع اذرع. قياسا واحدا لجميع الشقق.
10 Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit.10 ووصل خمسا من الشقق بعضها ببعض. ووصل خمسا من الشقق بعضها ببعض.
11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter.11 وصنع عرى من اسمانجوني على حاشية الشقة الواحدة في الطرف من الموصل الواحد. كذلك صنع في حاشية الشقة الطرفية من الموصّل الثاني.
12 Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur.12 خمسين عروة صنع في الشقة الواحدة وخمسين عروة صنع في طرف الشقة الذي في الموصّل الثاني. مقابلة كانت العرى بعضها لبعض.
13 Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum.13 وصنع خمسين شظاظا من ذهب. ووصل الشقتين بعضهما ببعض بالاشظّة. فصار المسكن واحدا
14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum;14 وصنع شققا من شعر معزى خيمة فوق المسكن. احدى عشرة شقة صنعها.
15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga.15 طول الشقة الواحدة ثلاثون ذراعا وعرض الشقة الواحدة اربع اذرع. قياسا واحدا للاحدى عشرة شقة.
16 Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim.16 ووصل خمسا من الشقق وحدها وستا من الشقق وحدها.
17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur;17 وصنع خمسين عروة على حاشية الشقة الطرفية من الموصّل الواحد وصنع خمسين عروة على حاشية الشقة الموصّلة الثانية.
18 et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.18 وصنع خمسين شظاظا من نحاس. ليصل الخيمة لتصير واحدة.
19 Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
19 وصنع غطاء للخيمة من جلود كباش محمّرة. وغطاء من جلود تخس من فوق
20 Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes.20 وصنع الالواح للمسكن من خشب السنط قائمة.
21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.21 طول اللوح عشر اذرع وعرض اللوح الواحد ذراع ونصف.
22 Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi.22 وللوح الواحد رجلان مقرونة احداهما بالاخرى. هكذا صنع لجميع الواح المسكن.
23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum23 وصنع الالواح للمسكن عشرين لوحا الى جهة الجنوب نحو التيمن.
24 cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus.24 وصنع اربعين قاعدة من فضة تحت العشرين لوحا تحت اللوح الواحد قاعدتان لرجليه وتحت اللوح الواحد قاعدتان لرجليه.
25 Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas25 ولجانب المسكن الثاني الى جهة الشمال صنع عشرين لوحا.
26 cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas.26 واربعين قاعدة لها من فضة. تحت اللوح الواحد قاعدتان وتحت اللوح الواحد قاعدتان.
27 Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas27 ولمؤخر المسكن نحو الغرب صنع ستة الواح.
28 et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;28 وصنع لوحين لزاويتي المسكن في المؤخر.
29 quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis,29 وكانا مزدوجين من اسفل. وعلى سواء كانا مزدوجين الى راسه الى الحلقة الواحدة. هكذا صنع لكلتيهما لكلتا الزاويتين.
30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis.30 فكانت ثمانية الواح وقواعدها من فضة ست عشرة قاعدة. قاعدتين قاعدتين تحت اللوح الواحد
31 Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi31 وصنع عوارض من خشب السنط خمسا لالواح جانب المسكن الواحد.
32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare.32 وخمس عوارض لالواح جانب المسكن الثاني. وخمس عوارض لالواح المسكن في المؤخر نحو الغرب.
33 Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret.33 وصنع العارضة الوسطى لتنفذ في وسط الالواح من الطرف الى الطرف.
34 Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
34 وغشّى الالواح بذهب. وصنع حلقاتها من ذهب بيوتا للعوارض. وغشّى العوارض بذهب
35 Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;35 وصنع الحجاب من اسمانجوني وارجوان وقرمز وبوص مبروم. صنعة حائك حاذق صنعه بكروبيم.
36 et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
36 وصنع له اربعة اعمدة من سنط. وغشّاها بذهب. رززها من ذهب. وسبك لها اربع قواعد من فضة
37 Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;37 وصنع سجفا لمدخل الخيمة من اسمانجوني وارجوان وقرمز وبوص مبروم صنعة الطراز.
38 et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.
38 واعمدته خمسة ورززها. وغشّى رؤوسها وقضبانها بذهب. وقواعدها خمسا من نحاس