Scrutatio

Giovedi, 2 maggio 2024 - Sant´ Atanasio ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 29


font
BIBBIA TINTORIVULGATA
1 Tutte le schiere dei Filistei si adunarono in Afec; Israele pose il campo à presso alla fontana che era a Iezrael.1 Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec : sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.
2 Or mentre i satrapi dei Filistei marciavano coi drappelli di cento e di miile uomini, e David con la, sua gente era nella retroguardia con Achis,2 Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus : David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.
3 i principi dei Filistei dissero ad Achis: « Che fanno qui questi Ebrei? » Achis rispose ai principi dei Filistei: « Come? Non conoscete David, che fu servo di Saul re d'Israele, che sta con me da molti giorni, o meglio da anni, nel quale io, dal giorno in cui si rifugiò presso di me fino ad oggi, nulla ho trovato da ridire? »3 Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis : Quid sibi volunt Hebræi isti ? Et ait Achis ad principes Philisthiim : Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ?
4 Ma i principi dei Filistei, sdegnati contro di lui, gii dissero: « Torni indietro quest'uomo, se ne stia nel luogo dove l'hai costituito; ma non scenda con noi alla battaglia, chè non diventi nostro nemico, quando avremo cominciato a combattere. Infatti, come potrebbe egli placare il suo signore, se non colle nostre teste?4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei : Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus : quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris ?
5 Non è costui quel David del quale si cantava nei cori: « Saul ha percosso i suoi mille, e David i suoi dieci mila » ?5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes : Percussit Saul in millibus suis,
et David in decem millibus suis ?
6 Achis allora, chiamato David,gli disse: « Viva il Signore! Tu sei uomo retto e dabbene negli occhi miei, tal'è pur la tua condotta con me nel campo; io non ho trovato niente da ridire in te, dal giorno in cui venisti da me fino ad oggi; ma tu non piaci ai satrapi.6 Vocavit ergo Achis David, et ait ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo : et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris : et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc : sed satrapis non places.
7 Torna adunque indietro e vattene in pace, per non offendere gli occhi dei satrapi dei Filistei ».7 Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.
8 David disse ad Achis: « Che ho dunque fatto? che hai trovato in me tuo servo dal giorno in cui apparvi al tuo cospetto fino ad oggi, per non permettermi di venire a combattere contro i nemici del re mio signore? »8 Dixitque David ad Achis : Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?
9 Achis rispose e disse a David: « Io riconosco che tu sei buono negli occhi miei, come un angelo di Dio; ma i satrapi dei Filistei han detto: Egli non deve salire con noi alla battaglia,9 Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei : sed principes Philisthinorum dixerunt : Non ascendet nobiscum in prælium.
10 Alzati dunque di buon mattino, tu e i servi del tuo signore che sono venuti con te; alzatevi durante la notte per poter partire appena comincerà a farsi giorno ».10 Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum : et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.
11 David adunque si levò di notte colla sua gente per partire al mattino, e tornare nel paese dei Filistei. E i Filistei salirono a Iezrael.11 Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim : Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.