Vangelo secondo Marco 7
Compare with another Bible
Change Bible
1Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes abHierosolymis;2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus,id est non lotis, manducare panes3— pharisaei enim et omnes Iudaei, nisipugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;4et a foronisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda:baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum —5et interroganteum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionemseniorum, sed communibus manibus manducant panem? ”.6At ille dixit eis: “Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
“Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
7in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum”.
8Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”.9Et dicebat illis:“ Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.10Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Quimaledixerit patri aut matri, morte moriatur”;11vos autem dicitis: “Sidixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibiprofuerit”,12ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similiahuiusmodi multa facitis ”.
14Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, etintellegite:15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit
eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinanthominem! ”.
16
17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eumdiscipuli eius parabolam.18Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes estis? Nonintellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eumcoinquinare,19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit?”, purgans omnes escas.20Dicebat autem: “ Quod de homine exit, illudcoinquinat hominem;21ab intus enim de corde hominum cogitationes malaeprocedunt, fornicationes, furta, homicidia,22adulteria, avaritiae, nequitiae,dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:23omnia haecmala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”.
24Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminemvoluit scire et non potuit latere.25Sed statim ut audivit de eo mulier, cuiushabebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.26Erat autemmulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret defilia eius.27Et dicebat illi: “ Sine prius saturari filios; non est enimbonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”.28At illa respondit etdicit ei: “ Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”.29Et ait illi: “ Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ”.30Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemoniumexisse.
31Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae intermedios fines Decapoleos.32Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum,ut imponat illi manum.33Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitossuos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius34et suspiciens incaelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “ Adaperire ”.35Etstatim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, etloquebatur recte.36Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eispraecipiebat, tanto magis plus praedicabant.37Et eo amplius admirabanturdicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.
12345678910111213141516
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito