Vangelo secondo Matteo 3
Compare with another Bible
Change Bible
1In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in desertoIudaeae2et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”.
3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:
“ Vox clamantis in deserto:
"Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius!" ”.
4Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceamcirca lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
5Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,
6et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
7Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum,dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?8Facite ergo fructum dignum paenitentiae9et ne velitis dicere intra vos: “Patremhabemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istissuscitare Abrahae filios.10Iam enim securis ad radicem arborum posita est;omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.11Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturusest, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vosbaptizabit in Spiritu Sancto et igni,12cuius ventilabrum in manu sua, etpermundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autemcomburet igni inexstinguibili ”.
13Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.14Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venisad me? ”.15Respondens autem Iesus dixit ei: “ Sine modo, sic enim decetnos implere omnem iustitiam ”. Tunc dimittit eum.16Baptizatus autem Iesus,confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Deidescendentem sicut columbam et venientem super se.17Et ecce vox de caelisdicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi complacui ”.
12345678910111213141516171819202122232425262728
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito