1Domine, pater et dominator vitæ meæ,
ne derelinquas me in consilio eorum,
nec sinas me cadere in illis.
2Quis superponet in cogitatu meo flagella,
et in corde meo doctrinam sapientiæ,
ut ignorationibus eorum non parcant mihi,
et non appareant delicta eorum,
3et ne adincrescant ignorantiæ meæ,
et multiplicentur delicta mea,
et peccata mea abundent,
et incidam in conspectu adversariorum meorum,
et gaudeat super me inimicus meus ?
4Domine, pater et Deus vitæ meæ,
ne derelinquas me in cogitatu illorum.
5Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi,
et omne desiderium averte a me.
6Aufer a me ventris concupiscentias,
et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me,
et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.

7Doctrinam oris audite, filii :
et qui custodierit illam non periet labiis,
nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
8In vanitate sua apprehenditur peccator :
et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
9Jurationi non assuescat os tuum :
multi enim casus in illa.
10Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,
et nominibus sanctorum non admiscearis,
quoniam non erit immunis ab eis.
11Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,
sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
12Vir multum jurans implebitur iniquitate,
et non discedet a domo illius plaga.
13Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :
et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :
14et si in vacuum juraverit, non justificabitur :
replebitur enim retributione domus illius.
15Est et alia loquela contraria morti :
non inveniatur in hæreditate Jacob.
16Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur,
et in delictis non volutabuntur.
17Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum :
est enim in illa verbum peccati.
18Memento patris et matris tuæ :
in medio enim magnatorum consistis :
19ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum,
et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris,
et maluisses non nasci,
et diem nativitatis tuæ maledicas.
20Homo assuetus in verbis improperii
in omnibus diebus suis non erudietur.

21Duo genera abundant in peccatis,
et tertium adducit iram et perditionem.
22Anima calida quasi ignis ardens,
non extinguetur donec aliquid glutiat :
23et homo nequam in ore carnis suæ
non desinet donec incendat ignem.
24Homini fornicario omnis panis dulcis :
non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
25Omnis homo qui transgreditur lectum suum,
contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?
26Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me,
et nemo circumspicit me : quem vereor ?
delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
27Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius,
quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor,
et oculi hominum timentes illum :
28et non cognovit quoniam oculi Domini
multo plus lucidiores sunt super solem,
circumspicientes omnes vias hominum,
et profundum abyssi, et hominum corda,
intuentes in absconditas partes.
29Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita :
sic et post perfectum respicit omnia.
30Hic in plateis civitatis vindicabitur,
et quasi pullus equinus fugabitur,
et ubi non speravit apprehendetur.
31Et erit dedecus omnibus,
eo quod non intellexerit timorem Domini.
32Sic et mulier omnis relinquens virum suum,
et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :
33primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit :
secundo in virum suum deliquit :
tertio in adulterio fornicata est,
et ex alio viro filios statuit sibi.
34Hæc in ecclesiam adducetur,
et in filios ejus respicietur :
35non tradent filii ejus radices,
et rami ejus non dabunt fructum :
36derelinquet in maledictum memoriam ejus,
et dedecus illius non delebitur.
37Et agnoscent qui derelicti sunt,
quoniam nihil melius est quam timor Dei,
et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.
38Gloria magna est sequi Dominum :
longitudo enim dierum assumetur ab eo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc