1Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis,ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2dicentes: “ Ubi est, qui natusest, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum”. 3Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; 4et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eisubi Christus nasceretur. 5At illi dixerunt ei: “ In Bethlehem Iudaeae. Sicenim scriptum est per prophetam:
6"Et tu, Bethlehem terra Iudae,
nequaquam minima es in principibus Iudae;
ex te enim exiet dux,
qui reget populum meum Israel" ”.
7Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae,quae apparuit eis; 8et mittens illos in Bethlehem dixit: “ Ite et interrogatediligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniensadorem eum ”.
9Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente,antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10Videntesautem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11Et intrantes domum videruntpuerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertisthesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. 12Et responsoaccepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt inregionem suam.
13Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens:“ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usquedum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”.
14Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 15et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Dominoper prophetam dicentem:
“ Ex Aegypto vocavi filium meum ”.
16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde etmittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius,a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. 17Tunc adimpletumest, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
18“ Vox in Rama audita est,
ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt ”.
19Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph inAegypto 20dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terramIsrael; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”. 21Qui surgensaccepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
22Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuitilluc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae 23et venienshabitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum estper Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc