Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Lamentationes 5


font

1Recordare, Domine, quid acciderit nobis ;
intuere et respice opprobrium nostrum.
2Hæreditas nostra versa est ad alienos,
domus nostræ ad extraneos.
3Pupilli facti sumus absque patre,
matres nostræ quasi viduæ.
4Aquam nostram pecunia bibimus ;
ligna nostra pretio comparavimus.
5Cervicibus nostris minabamur,
lassis non dabatur requies.
6Ægypto dedimus manum et Assyriis,
ut saturaremur pane.
7Patres nostri peccaverunt, et non sunt :
et nos iniquitates eorum portavimus.
8Servi dominati sunt nostri :
non fuit qui redimeret de manu eorum.
9In animabus nostris afferebamus panem nobis,
a facie gladii in deserto.
10Pellis nostra quasi clibanus exusta est,
a facie tempestatum famis.
11Mulieres in Sion humiliaverunt,
et virgines in civitatibus Juda.
12Principes manu suspensi sunt ;
facies senum non erubuerunt.
13Adolescentibus impudice abusi sunt,
et pueri in ligno corruerunt.
14Senes defecerunt de portis,
juvenes de choro psallentium.
15Defecit gaudium cordis nostri ;
versus est in luctum chorus noster.
16Cecidit corona capitis nostri :
væ nobis, quia peccavimus !
17Propterea mœstum factum est cor nostrum ;
ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18propter montem Sion quia disperiit ;
vulpes ambulaverunt in eo.
19Tu autem, Domine, in æternum permanebis,
solium tuum in generationem et generationem.
20Quare in perpetuum oblivisceris nostri,
derelinques nos in longitudine dierum ?
21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;
innova dies nostros, sicut a principio.
22Sed projiciens repulisti nos :
iratus es contra nos vehementer.