Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jó 7


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Militia est vita hominis super terram,
et sicut dies mercenarii dies ejus.
1 הלא צבא לאנוש על ארץ וכימי שכיר ימיו
2 Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
2 כעבד ישאף צל וכשכיר יקוה פעלו
3 sic et ego habui menses vacuos,
et noctes laboriosas enumeravi mihi.
3 כן הנחלתי לי ירחי שוא ולילות עמל מנו לי
4 Si dormiero, dicam : Quando consurgam ?
et rursum expectabo vesperam,
et replebor doloribus usque ad tenebras.
4 אם שכבתי ואמרתי מתי אקום ומדד ערב ושבעתי נדדים עדי נשף
5 Induta est caro mea putredine,
et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
5 לבש בשרי רמה וגיש עפר עורי רגע וימאס
6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,
et consumpti sunt absque ulla spe.
6 ימי קלו מני ארג ויכלו באפס תקוה
7 Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus ut videat bona.
7 זכר כי רוח חיי לא תשוב עיני לראות טוב
8 Nec aspiciet me visus hominis ;
oculi tui in me, et non subsistam.
8 לא תשורני עין ראי עיניך בי ואינני
9 Sicut consumitur nubes, et pertransit,
sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
9 כלה ענן וילך כן יורד שאול לא יעלה
10 Nec revertetur ultra in domum suam,
neque cognoscet eum amplius locus ejus.
10 לא ישוב עוד לביתו ולא יכירנו עוד מקמו
11 Quapropter et ego non parcam ori meo :
loquar in tribulatione spiritus mei ;
confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
11 גם אני לא אחשך פי אדברה בצר רוחי אשיחה במר נפשי
12 Numquid mare ego sum, aut cetus,
quia circumdedisti me carcere ?
12 הים אני אם תנין כי תשים עלי משמר
13 Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,
et relevabor loquens mecum in strato meo :
13 כי אמרתי תנחמני ערשי ישא בשיחי משכבי
14 terrebis me per somnia,
et per visiones horrore concuties.
14 וחתתני בחלמות ומחזינות תבעתני
15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea,
et mortem ossa mea.
15 ותבחר מחנק נפשי מות מעצמותי
16 Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :
parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
16 מאסתי לא לעלם אחיה חדל ממני כי הבל ימי
17 Quid est homo, quia magnificas eum ?
aut quid apponis erga eum cor tuum ?
17 מה אנוש כי תגדלנו וכי תשית אליו לבך
18 Visitas eum diluculo,
et subito probas illum.
18 ותפקדנו לבקרים לרגעים תבחננו
19 Usquequo non parcis mihi,
nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
19 כמה לא תשעה ממני לא תרפני עד בלעי רקי
20 Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ?
quare posuisti me contrarium tibi,
et factus sum mihimetipsi gravis ?
20 חטאתי מה אפעל לך נצר האדם למה שמתני למפגע לך ואהיה עלי למשא
21 Cur non tollis peccatum meum,
et quare non aufers iniquitatem meam ?
ecce nunc in pulvere dormiam,
et si mane me quæsieris, non subsistam.
21 ומה לא תשא פשעי ותעביר את עוני כי עתה לעפר אשכב ושחרתני ואינני