Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jó 28


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Habet argentum venarum suarum principia,
et auro locus est in quo conflatur.
1 Habet argentum venarum principia
et auro locus est, in quo conflatur.
2 Ferrum de terra tollitur,
et lapis solutus calore in æs vertitur.
2 Ferrum de terra tollitur,
et lapis solutus calore in aes vertitur.
3 Tempus posuit tenebris,
et universorum finem ipse considerat :
lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
3 Terminum posuit tenebris
et universorum finem ipse scrutatur,
lapidem quoque caliginis et umbrae.
4 Dividit torrens a populo peregrinante
eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
4 Aperuit cuniculos gens peregrina,
ipsique obliti sunt pedes,
penduli haerent plus quam vir nutans.
5 Terra de qua oriebatur panis,
in loco suo igni subversa est.
5 Terra, de qua oriebatur panis,
in profundo subversa est sicut per ignem.
6 Locus sapphiri lapides ejus,
et glebæ illius aurum.
6 Locus sapphiri lapides eius,
et glebae illius aurum.
7 Semitam ignoravit avis,
nec intuitus est eam oculus vulturis.
7 Semitam ignoravit avis rapax,
nec intuitus est eam oculus vulturis.
8 Non calcaverunt eam filii institorum,
nec pertransivit per eam leæna.
8 Non calcaverunt eam filii superbiae,
nec pertransivit per eam leaena.
9 Ad silicem extendit manum suam :
subvertit a radicibus montes.
9 Ad silicem extendit manum suam,
subvertit a radicibus montes.
10 In petris rivos excidit,
et omne pretiosum vidit oculus ejus.
10 In petris canales excidit,
et omne pretiosum vidit oculus eius.
11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est,
et abscondita in lucem produxit.
11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est
et abscondita in lucem produxit.
12 Sapientia vero ubi invenitur ?
et quis est locus intelligentiæ ?
12 Sapientia vero ubi invenitur?
Et quis est locus intellegentiae?
13 Nescit homo pretium ejus,
nec invenitur in terra suaviter viventium.
13 Nescit homo structuram eius,
nec invenitur in terra viventium.
14 Abyssus dicit : Non est in me,
et mare loquitur : Non est mecum.
14 Abyssus dicit: “Non est in me”;
et mare loquitur: “Non est mecum”.
15 Non dabitur aurum obrizum pro ea,
nec appendetur argentum in commutatione ejus.
15 Non dabitur aurum obryzum pro ea,
nec appendetur argentum in commutatione eius.
16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus,
nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
16 Non appendetur auro Ophir
nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum,
nec commutabuntur pro ea vasa auri.
17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum,
nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus :
trahitur autem sapientia de occultis.
18 Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius;
et possessio sapientiae potior margaritis.
19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia,
nec tincturæ mundissimæ componetur.
19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia
nec auro mundissimo componetur.
20 Unde ergo sapientia venit ?
et quis est locus intelligentiæ ?
20 Unde ergo sapientia venit,
et quis est locus intellegentiae?
21 Abscondita est ab oculis omnium viventium :
volucres quoque cæli latet.
21 Abscondita est ab oculis omnium viventium,
volucres quoque caeli latet.
22 Perditio et mors dixerunt :
Auribus nostris audivimus famam ejus.
22 Perditio et mors dixerunt:
“Auribus nostris audivimus famam eius”.
23 Deus intelligit viam ejus,
et ipse novit locum illius.
23 Deus intellegit viam eius,
et ipse novit locum illius.
24 Ipse enim fines mundi intuetur,
et omnia quæ sub cælo sunt respicit.
24 Ipse enim fines mundi intuetur
et omnia, quae sub caelo sunt, respicit.
25 Qui fecit ventis pondus,
et aquas appendit in mensura.
25 Qui fecit ventis pondus
et aquas appendit in mensura,
26 Quando ponebat pluviis legem,
et viam procellis sonantibus :
26 quando ponebat pluviis legem
et viam procellis sonantibus,
27 tunc vidit illam et enarravit,
et præparavit, et investigavit.
27 tunc vidit illam et enarravit
et praeparavit et investigavit.
28 Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ;
et recedere a malo, intelligentia.
28 Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;
et recedere a malo intellegentia” ”.