Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jó 16


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Respondens autem Job, dixit :1 Respondens autem Iob dixit:
2 Audivi frequenter talia :
consolatores onerosi omnes vos estis.
2 “ Audivi frequenter talia!
onsolatores molesti omnes vos estis.
3 Numquid habebunt finem verba ventosa ?
aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
3 Numquid habebunt finem verba ventosa,
aut quid te exacerbat, ut respondeas?
4 Poteram et ego similia vestri loqui,
atque utinam esset anima vestra pro anima mea :
4 Poteram et ego similia vestri loqui,
si esset anima vestra pro anima mea!
Concinnarem super vos sermones
et moverem caput meum super vos.
5 consolarer et ego vos sermonibus,
et moverem caput meum super vos ;
5 Roborarem vos ore meo
et motum labiorum meorum non cohiberem.
6 roborarem vos ore meo,
et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
6 Si locutus fuero, non quiescet dolor meus
et, si tacuero, non recedet a me;
7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,
et si tacuero, non recedet a me.
7 nunc autem defatigavit me dolor meus,
et tu vastasti omnem coetum meum.
8 Nunc autem oppressit me dolor meus,
et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
8 Rugae meae testimonium dicunt contra me;
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,
9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
9 Ira eius discerpsit me et adversata est mihi,
et infremuit contra me dentibus suis.
Hostis meus acuit oculos suos in me.
10 Collegit furorem suum in me,
et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :
hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
10 Aperuerunt super me ora sua
et exprobrantes percusserunt maxillam meam,
simul conferti contra me.
11 Aperuerunt super me ora sua,
et exprobrantes percusserunt maxillam meam :
satiati sunt pœnis meis.
11 Concludit me Deus apud iniquum
et manibus impiorum me tradit.
12 Conclusit me Deus apud iniquum,
et manibus impiorum me tradidit.
12 Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum.
Tenuit cervicem meam, confregit me
et posuit me sibi quasi in signum.
13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :
tenuit cervicem meam, confregit me,
et posuit me sibi quasi in signum.
13 Circumdedit me lanceis suis,
scidit lumbos meos, non pepercit
et effudit in terra iecur meum.
14 Circumdedit me lanceis suis ;
convulneravit lumbos meos :
non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
14 Dirupit me rumpens et diruens,
irruit in me quasi gigas.
15 Concidit me vulnere super vulnus :
irruit in me quasi gigas.
15 Saccum consui super cutem meam
et dimisi in terram cornu meum.
16 Saccum consui super cutem meam,
et operui cinere carnem meam.
16 Facies mea rubuit a fletu,
et palpebrae meae caligaverunt;
17 Facies mea intumuit a fletu,
et palpebræ meæ caligaverunt.
17 attamen absque iniquitate manus meae,
cum haberem mundas preces.
18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,
cum haberem mundas ad Deum preces.
18 Terra, ne operias sanguinem meum,
neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
19 Terra, ne operias sanguinem meum,
neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
19 Ecce enim in caelo testis meus,
et conscius meus in excelsis.
20 ecce enim in cælo testis meus,
et conscius meus in excelsis.
20 Interpretes mei sunt cogitationes meae:
ad Deum stillat oculus meus.
21 Verbosi amici mei :
ad Deum stillat oculus meus :
21 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo,
sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.
22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,
quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
22 Ecce enim breves anni transeunt,
et semitam, per quam non revertar, ambulo.
23 Ecce enim breves anni transeunt,
et semitam per quam non revertar ambulo.