Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jó 14


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,
repletur multis miseriis.
1 Homo natus de muliere,
brevi vivens tempore, commotione satiatur.
2 Qui quasi flos egreditur et conteritur,
et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
2 Qui quasi flos egreditur et arescit
et fugit velut umbra et non permanet.
3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,
et adducere eum tecum in judicium ?
3 Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos
et adducere eum tecum in iudicium?
4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ?
nonne tu qui solus es ?
4 Quis potest facere mundum de immundo?
Ne unus quidem!
5 Breves dies hominis sunt :
numerus mensium ejus apud te est :
constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
5 Si statuti dies hominis sunt,
et numerus mensium eius apud te est,
et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
6 Recede paululum ab eo, ut quiescat,
donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
6 averte oculos tuos ab eo, ut quiescat,
donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.
7 Lignum habet spem :
si præcisum fuerit, rursum virescit,
et rami ejus pullulant.
7 Nam lignum habet spem;
si praecisum fuerit, rursum virescet,
et rami eius non deficient.
8 Si senuerit in terra radix ejus,
et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
8 Si senuerit in terra radix eius,
et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9 ad odorem aquæ germinabit,
et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
9 ad odorem aquae germinabit
et faciet comam quasi novellae.
10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,
atque consumptus, ubi, quæso, est ?
10 Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur,
exspirat homo et, ubi, quaeso, est?
11 Quomodo si recedant aquæ de mari,
et fluvius vacuefactus arescat :
11 Recedent aquae de mari,
et fluvius vacuefactus arescet;
12 sic homo, cum dormierit, non resurget :
donec atteratur cælum, non evigilabit,
nec consurget de somno suo.
12 sic homo, cum dormierit, non resurget:
donec atteratur caelum, non evigilabit
nec consurget de somno suo.
13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,
et abscondas me donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?
13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me
et abscondas me, donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
14 Putasne mortuus homo rursum vivat ?
cunctis diebus quibus nunc milito, expecto
donec veniat immutatio mea.
14 Putasne mortuus homo rursum vivat?
Cunctis diebus, quibus nunc milito,
exspectarem, donec veniat immutatio mea.
15 Vocabis me, et ego respondebo tibi :
operi manuum tuarum porriges dexteram.
15 Vocares me, et ego responderem tibi;
opus manuum tuarum requireres.
16 Tu quidem gressus meos dinumerasti :
sed parce peccatis meis.
16 Tu quidem nunc gressus meos dinumerares,
sed parceres peccatis meis.
17 Signasti quasi in sacculo delicta mea,
sed curasti iniquitatem meam.
17 Signares quasi in sacculo delicta mea,
sed dealbares iniquitatem meam.
18 Mons cadens defluit,
et saxum transfertur de loco suo :
18 Mons cadens decidit,
et saxum transfertur de loco suo;
19 lapides excavant aquæ,
et alluvione paulatim terra consumitur :
et hominem ergo similiter perdes.
19 lapides excavant aquae,
et alluvione terra inundatur:
et spem hominis perdes.
20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret :
immutabis faciem ejus, et emittes eum.
20 Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet;
immutas faciem eius et emittis eum.
21 Sive nobiles fuerint filii ejus,
sive ignobiles, non intelliget.
21 Sive nobiles fuerint filii eius, non novit;
sive ignobiles, non intellegit.
22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit,
et anima illius super semetipso lugebit.
22 Attamen caro eius, dum vivet, dolet,
et anima illius super semetipso luget ”.