Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Apocalisse 22


font

1Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum,procedentem de throno Dei et Agni.2In medio plateae eius et fluminis exutraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulosreddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium.3Et omne maledictumnon erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servientilli4et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum.5Et nox ultranon erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deusilluminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
6Et dixit mihi: “ Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deusspirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportetfieri cito.7Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae librihuius ”.
8Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem,cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat.9Et dicitmihi: “ Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum eteorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ”.
10Et dicit mihi: “ Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enimprope est!11Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; etiustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.
12Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eiusest.13Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.14Beati,qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portasintrent in civitatem.15Foris canes et venefici et impudici et homicidae etidolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!
16Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sumradix et genus David, stella splendida matutina ”.
17Et Spiritus et sponsa dicunt: “ Veni! ”. Et, qui audit, dicat: “ Veni!”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.
18Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposueritad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;19et si quisabstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de lignovitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto.
20Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “ Etiam, venio cito ”.
“ Amen. Veni, Domine Iesu! ”.
21Gratia Domini Iesu cum omnibus.