Scrutatio

Martedi, 16 aprile 2024 - Santa Bernadette Soubirous ( Letture di oggi)

Apocalisse 17


font

1Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutusest mecum dicens: “ Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quaesedet super aquas multas,2cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriatisunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis eius ”.3Et abstulit mein desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam,plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem.4Etmulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretiosoet margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominationibus etimmunditiis fornicationis eius;5et in fronte eius nomen scriptum, mysterium:“ Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae ”.
6Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Etmiratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna.7Et dixit mihi angelus. “Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam,quae habet capita septem et decem cornua:8bestia, quam vidisti, fuit et nonest, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantesterram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi,videntes bestiam, quia erat et non est et aderit.9Hic est sensus, qui habetsapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et regesseptem sunt:10quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et, cumvenerit, oportet illum breve tempus manere.11Et bestia, quae erat et non est,et is octavus est et de septem est et in interitum vadit.12Et decem cornua,quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatemtamquam reges una hora accipiunt cum bestia.13Hi unum consilium habent etvirtutem et potestatem suam bestiae tradunt.14Hi cum Agno pugnabunt; et Agnusvincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo suntvocati et electi et fideles ”.
15Et dicit mihi: “ Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbaesunt et gentes et linguae.16Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hiodient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eiusmanducabunt et ipsam igne concremabunt;17Deus enim dedit in corda eorum, utfaciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suumbestiae, donec consummentur verba Dei.18Et mulier, quam vidisti, est civitasmagna, quae habet regnum super reges terrae ”.