Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Apocalisse 8


font

1Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo quasimedia hora.2Et vidi septem angelos, qui stant in conspectu Dei, et datae suntillis septem tubae.3Et alius angelus venit et stetit ante altare habensturibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut daret orationibussanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum.4Et ascendit fumusincensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.5Et accepitangelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram; et factasunt tonitrua et voces et fulgura et terraemotus.
6Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se, ut tuba canerent.
7Et primus tuba cecinit. Et facta est grando et ignis mixta in sanguine, etmissum est in terram: et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborumcombusta est, et omne fenum viride combustum est.
8Et secundus angelus tuba cecinit. Et tamquam mons magnus igne ardens missusest in mare: et facta est tertia pars maris sanguis,9et mortua est tertia parscreaturarum, quae in mari sunt, quae habent animas, et tertia pars naviuminteriit.
10Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de caelo stella magna ardenstamquam facula et cecidit super tertiam partem fluminum et super fontes aquarum.11Et nomen stellae dicitur Absinthius. Et facta est tertia pars aquarum inabsinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.
12Et quartus angelus tuba cecinit. Et percussa est tertia pars solis et tertiapars lunae et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et dieinon luceret pars tertia, et nox similiter.
13Et vidi et audivi unam aquilam volantem per medium caelum dicentem vocemagna: “ Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae triumangelorum, qui tuba canituri sunt!”.