Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Apocalisse 15


font

1Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septemhabentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei.
2Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam etimaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentescitharas Dei.3Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes:
“ Magna et mirabilia opera tua,
Domine, Deus omnipotens;
iustae et verae viae tuae,
Rex gentium!
4Quis non timebit, Domine,
et glorificabit nomen tuum?
Quia solus Sanctus,
quoniam omnes gentes venient
et adorabunt in conspectu tuo,
quoniam iudicia tua manifestata sunt ”.
5Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,6et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundocandido et praecincti circa pectora zonis aureis.7Et unum ex quattuoranimalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Deiviventis in saecula saeculorum.8Et impletum est templum fumo de gloria Dei etde virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarenturseptem plagae septem angelorum.