Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Apocalisse 12


font

1Et signum magnum appa ruit in caelo: mulier amicta sole, et luna subpedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim;2et in uterohabens, et clamat parturiens et cruciatur, ut pariat.3Et visum est aliudsignum in caelo: et ecce draco rufus magnus, habens capita septem et cornuadecem, et super capita sua septem diademata;4et cauda eius trahit tertiampartem stellarum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem,quae erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius devoraret.5Et peperitfilium, masculum, qui recturus est omnes gentes in virga ferrea; et raptus estfilius eius ad Deum et ad thronum eius.6Et mulier fugit in desertum, ubi habetlocum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta.
7Et factum est proelium in caelo, Michael et angeli eius, ut proeliarentur cumdracone. Et draco pugnavit et angeli eius,8et non valuit, neque locus inventusest eorum amplius in caelo.9Et proiectus est draco ille magnus, serpensantiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem;proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt.10Et audivivocem magnam in caelo dicentem:
“ Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri
et potestas Christi eius,
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum,
qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
11Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni
et propter verbum testimonii sui;
et non dilexerunt animam suam
usque ad mortem.
12Propterea laetamini, caeli
et qui habitatis in eis.
Vae terrae et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam, sciensquod modicum tempus habet! ”.
13Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus estmulierem, quae peperit masculum.14Et datae sunt mulieri duae alae aquilaemagnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et temporaet dimidium temporis a facie serpentis.15Et misit serpens ex ore suo postmulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.16Et adiuvitterra mulierem, et aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit dracode ore suo.
17Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis desemine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu.
18Et stetit super arenam maris.