Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Apocalisse 11


font

1Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “ Surge et metiretemplum Dei et altare et adorantes in eo.2Atrium autem, quod est foristemplum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, etcivitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.3Et dabo duobustestibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ”.4Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.5Etsi quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; etsi quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.6Hi habent potestatemclaudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatemhabent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga,quotienscumque voluerint.7Et cum finierint testimonium suum, bestia, quaeascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos.8Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodomaet Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est;9et vident de populis ettribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, etcorpora eorum non sinunt poni in monumento.10Et inhabitantes terram gaudentsuper illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetaecruciaverunt eos, qui inhabitant super terram.
11Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, etsteterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos.12Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “ Ascendite huc ”; etascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.13Et in illahora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisisunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missiet dederunt gloriam Deo caeli.
14Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito.
15Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelodicentes: “ Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, etregnabit in saecula saeculorum ”.
16Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis,ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum17dicentes:
“ Gratias agimus tibi,
Domine, Deus omnipotens,
qui es et qui eras,
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
18Et iratae sunt gentes,
et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari
et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis
et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis,
et exterminare eos, qui exterminant terram ”.
19Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius intemplo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.