Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Apocalisse 18


font

1Post haec vidi alium ange lum descendentem de caelo, habentem potestatemmagnam; et terra illuminata est a claritate eius.2Et clamavit in forti vocedicens: “ Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum etcustodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis;3quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terraecum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divitesfacti sunt! ”.
4Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: “ Exite de illa, populus meus, utne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis,5quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deusiniquitatum eius.6Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate dupliciasecundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.7Quantumglorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quiain corde suo dicit: “Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo”,8ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et ignecomburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam ”.
9Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicatisunt et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius,10longe stantespropter timorem tormentorum eius, dicentes: “ Vae, vae, civitas illa magna,Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum! ”.
11Et negotiatores terrae flent et lugent super illam, quoniam mercem eorum nemoemit amplius:12mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, etbyssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasaeboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore,13et cinnamomum et amomum et odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum etsimilam et triticum, et iumenta et oves et equorum et raedarum, et mancipiorumet animas hominum.14Et fructus tui, desiderium animae, discesserunt a te, etomnia pinguia et clara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient.
15Mercatores horum, qui divites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timoremtormentorum eius flentes ac lugentes,16dicentes: “ Vae, vae, civitas illamagna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapidepretioso et margarita,17quoniam una hora desolatae sunt tantae divitiae! ”.
Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautae et, quotquot mariaoperantur, longe steterunt
18et clamabant, videntes fumum incendii eius,dicentes: “ Quae similis civitati huic magnae? ”.19Et miserunt pulveremsuper capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: “ Vae, vae,civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari,de opibus eius, quoniam una hora desolata est!20Exsulta super eam, caelum, etsancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum deilla! ”.
21Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in maredicens: “Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam noninvenietur.22Et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba nonaudietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in teamplius, et vox molae non audietur in te amplius,23et lux lucernae non lucebittibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quiamercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnesgentes,24et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium, quiinterfecti sunt in terra! ”.