Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Lettera a Tito 2


font

1Tu autem loquere, quae decentsanam doctrinam.
2Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia.
3Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae,bene docentes,4ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament,filios diligant,5prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae,subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
6Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint.7In omnibus teipsum praebensexemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,8in verbo sanoirreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malumdicere de nobis.
9Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, noncontradicentes,10non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, utdoctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.
11Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus12erudiens nos, utabnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus inhoc saeculo,13exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei etsalvatoris nostri Iesu Christi;14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nosredimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorembonorum operum.
15Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!