Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Seconda lettera a Timoteo 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
2 Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3 sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4 proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :
7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
9 sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
9 sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11 persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.11 persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
12 Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
13 mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
14 Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :
15 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.