1 Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa. | 1 Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa. |
2 Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, | 2 Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, |
3 sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, | 3 sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, |
4 proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, | 4 proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, |
5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita. | 5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita. |
6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis, | 6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis, |
7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes. | 7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes. |
8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; | 8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; |
9 sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
| 9 sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
|
10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, | 10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, |
11 persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. | 11 persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. |
12 Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; | 12 Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; |
13 mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
| 13 mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
|
14 Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, | 14 Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, |
15 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. | 15 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. |
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, | 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, |
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
| 17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
|