1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; | 1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; |
2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
| 2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
|
3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu. | 3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu. |
4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit; | 4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit; |
5 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit. | 5 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit. |
6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. | 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. |
7 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
| 7 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
|
8 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, | 8 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, |
9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! | 9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! |
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. | 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. |
11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus; | 11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus; |
12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; | 12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; |
13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
| 13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
|
14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. | 14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. |
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. | 15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. |
16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem, | 16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem, |
17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus, | 17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus, |
18 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. | 18 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. |
19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. | 19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. |
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; | 20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; |
21 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
| 21 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
|
22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. | 22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. |
23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites; | 23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites; |
24 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, | 24 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, |
25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, | 25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, |
26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.
| 26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.
|