Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini 6


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
3 utbene sit tibi, et sis longaevus super terram.3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
4 Et, patres, nolite ad iracundiamprovocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5 Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitatecordis vestri, sicut Christo;5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
6 non ad oculum servientes, quasi hominibusplacentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo;6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
7 cum bonavoluntate servientes, sicut Domino et non hominibus,7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
8 scientes quoniamunusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus siveliber.
8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
9 Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum etvester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induitearmaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
12 Quia non estnobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus,adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversusspiritalia nequitiae in caelestibus.
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et,omnibus perfectis, stare.13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate etinduti loricam iustitiae14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
16 inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni igneaexstinguere;16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbumDei;17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, etin ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
19 etpro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum faceremysterium evangelii,19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam,prout oportet me, loqui.
20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
21 Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobisfaciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
22 quem misiad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur cordavestra.
22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
23 Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
24 Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum inincorruptione.
24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.