Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera ai Galati 6


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, quispiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum,ne et tu tenteris.1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legemChristi.2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse seseducit;3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantumgloriationem habebit et non in altero.4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
5 Unusquisque enim onus suum portabit.
5 Unusquisque enim onus suum portabit.
6 Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibusbonis.6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
7 Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec etmetet;7 Nolite errare : Deus non irridetur.
8 quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; quiautem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
9 Bonum autemfacientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.9 Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
10 Ergo dumtempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12 Quicumque volunt placerein carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem nonpatiantur;12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
13 neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt voscircumcidi, ut in carne vestra glorientur.13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14 Mihi autem absit gloriari, nisi incruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et egomundo.14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
15 Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia etsuper Israel Dei.
16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
17 De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meoporto.
17 De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.