Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 6


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet?
1 Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?
3 Anignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsiusbaptizati sumus?3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?
4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, utquemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos innovitate vitae ambulemus.4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortiseius, sed et resurrectionis erimus;5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
6 hoc scientes quia vetus homo noster simulcrucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultranon dominatur.9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autemvivit, vivit Deo.10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato,viventes autem Deo in Christo Iesu.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatisconcupiscentiis eius,12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiaepeccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra armaiustitiae Deo.13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estissed sub gratia.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.
15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!15 Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.
16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius,cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?
17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eamformam doctrinae, in quam traditi estis,17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
18 liberati autem a peccato servi factiestis iustitiae.
18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
19 Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistismembra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nuncexhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem.19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.
20 Cum enimservi essetis peccati, liberi eratis iustitiae.20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.
21 Quem ergo fructum habebatistunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.
22 Nunc vero liberatia peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem,finem vero vitam aeternam!22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.
23 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vitaaeterna in Christo Iesu Domino nostro.
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.