1 Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis;manifestavit autem sic. | 1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic : |
2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui diciturDidymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii exdiscipulis eius duo. | 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. |
3 Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei:“ Venimus et nos tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa noctenihil prendiderunt.
| 3 Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt. |
4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuliquia Iesus est. | 4 Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. |
5 Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis?”. Responderunt ei: “ Non ”. | 5 Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non. |
6 Ille autem dixit eis: “ Mittite indexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illudtrahere a multitudine piscium. | 6 Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. |
7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebatIesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominusest, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; | 7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. |
8 alii autemdiscipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitisducentis, trahentes rete piscium.
| 8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. |
9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositumet panem. | 9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. |
10 Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc”. | 10 Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. |
11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnispiscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. | 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. |
12 Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat discipuloruminterrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus est.
| 12 Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est. |
13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. | 13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. |
14 Hoc iamtertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
| 14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
|
15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “ Simon Ioannis, diligis meplus his? ”. Dicit ei: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei:“ Pasce agnos meos ”. | 15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. |
16 Dicit ei iterum secundo: “ Simon Ioannis, diligisme? ”. Ait illi: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “Pasce oves meas ”. | 16 Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. |
17 Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”.Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce ovesmeas. | 17 Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas. |
18 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas,ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget etducet, quo non vis ”. | 18 Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. |
19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturusesset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “ Sequere me ”.
| 19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
|
20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, quiet recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui traditte? ”. | 20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ? |
21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “ Domine, hic autemquid? ”. | 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ? |
22 Dicit ei Iesus: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?Tu me sequere ”. | 22 Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere. |
23 Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus illenon moritur. Non autem dixit ei Iesus: “ Non moritur ”, sed: “ Si eum volomanere donec veniam, quid ad te? ”.
| 23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? |
24 Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; etscimus quia verum est testimonium eius. | 24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus. |
25 Sunt autem et alia multa, quae fecitIesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos,qui scribendi sunt, libros.
| 25 Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. |