1 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebraeessent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. | 1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. |
2 Currit ergo etvenit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis:“ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”. | 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
|
3 Exiitergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. | 3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. |
4 Currebantautem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venitprimus ad monumentum; | 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. |
5 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, nontamen introivit. | 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. |
6 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit inmonumentum; et videt linteamina posita | 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, |
7 et sudarium, quod fuerat super caputeius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. | 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. |
8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, etvidit et credidit. | 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : |
9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuisresurgere. | 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. |
10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. | 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
|
11 Maria autemstabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum | 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : |
12 et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubipositum fuerat corpus Iesu. | 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. |
13 Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”.Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”. | 13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. |
14 Haeccum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quiaIesus est. | 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. |
15 Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa,existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum,dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”. | 15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. |
16 Dicit ei Iesus: “Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod diciturMagister C. | 16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). |
17 Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi adPatrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patremvestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”. | 17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. |
18 Venit Maria Magdalene annuntiansdiscipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.
| 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
|
19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubierant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio etdicit eis: “ Pax vobis! ”. | 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. |
20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus etlatus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. | 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. |
21 Dixit ergo eis iterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”. | 21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. |
22 Et cum hoc dixisset,insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum. | 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : |
23 Quorum remiseritispeccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.
| 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. |
24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quandovenit Iesus. | 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. |
25 Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Illeautem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittamdigitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam”.
| 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
|
26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. VenitIesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”. | 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. |
27 Deindedicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuamet mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”. | 27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. |
28 ResponditThomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”. | 28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus. |
29 Dicit ei Iesus: “Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.
| 29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. |
30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quaenon sunt scripta in libro hoc; | 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. |
31 haec autem scripta sunt, ut credatis quiaIesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
| 31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. |