Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 19


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit.1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
2 Et milites,plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpureacircumdederunt eum;2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.
3 et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum!”, et dabant ei alapas.3 Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas.
4 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecceadduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”.4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Etdicit eis: “ Ecce homo! ”.5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.
6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri,clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”.6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.
7 Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori,quia Filium Dei se fecit ”.
7 Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
9 et ingressus estpraetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsumnon dedit ei.9 Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.
10 Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quiapotestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”.10 Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?
11 Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi essetdatum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ”.
11 Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicitCaesari ”.12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum etsedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester! ”.14 Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis : Ecce rex vester.
15 Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum!”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderuntpontifices: “ Non habemus regem, nisi Caesarem ”.15 Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem.
16 Tunc ergo tradidit eisillum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quodHebraice dicitur Golgotha,17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha :
18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc ethinc, medium autem Iesum.18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.
19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit supercrucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.
20 Hunc ergotitulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubicrucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.20 Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.
21 Dicebantergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipsedixit: “Rex sum Iudaeorum” ”.21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.
22 Respondit Pilatus: “ Quod scripsi,scripsi! ”.
22 Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.
23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et feceruntquattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunicainconsutilis, desuper contexta per totum.23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
24 Dixerunt ergo ad invicem: “ Nonscindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ”, ut Scriptura impleaturdicens:
“ Partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem ”.
Et milites quidem haec fecerunt.
24 Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, MariaCleopae, et Maria Magdalene.25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulumstantem, quem diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”.26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus.
27 Deinde dicit discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eamdiscipulus in sua.
27 Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummareturScriptura, dicit: “ Sitio ”.28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.
29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergoplenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
30 Cum ergo accepissetacetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradiditspiritum.
30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corporasabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, utfrangerentur eorum crura, et tollerentur.31 Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
32 Venerunt ergo milites et primiquidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;32 Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
33 ad Iesum autemcum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,
34 sedunus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scitquia vera dicit, ut et vos credatis.35 Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.
36 Facta sunt enim haec, ut Scripturaimpleatur: “ Os non comminuetur eius ”,36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.
37 et iterum alia Scriptura dicit:“ Videbunt in quem transfixerunt ”.
37 Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.
38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulusIesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; etpermisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
39 Venit autem et Nicodemus,qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi librascentum.39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.
40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cumaromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.
41 Erat autem in loco, ubicrucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquampositus erat.41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
42 Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta eratmonumentum, posuerunt Iesum.
42 Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.