Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 19


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit.1 فحينئذ اخذ بيلاطس يسوع وجلده.
2 Et milites,plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpureacircumdederunt eum;2 وضفر العسكر اكليلا من شوك ووضعوه على راسه وألبسوه ثوب ارجوان.
3 et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum!”, et dabant ei alapas.3 وكانوا يقولون السلام يا ملك اليهود وكانوا يلطمونه.
4 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecceadduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”.4 فخرج بيلاطس ايضا خارجا وقال لهم ها انا اخرجه اليكم لتعلموا اني لست اجد فيه علة واحدة.
5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Etdicit eis: “ Ecce homo! ”.5 فخرج يسوع خارجا وهو حامل اكليل الشوك وثوب الارجوان. فقال لهم بيلاطس هوذا الانسان.
6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri,clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”.6 فلما رآه رؤساء الكهنة والخدام صرخوا قائلين اصلبه اصلبه. قال لهم بيلاطس خذوه انتم واصلبوه لاني لست اجد فيه علّة.
7 Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori,quia Filium Dei se fecit ”.
7 اجابه اليهود لنا ناموس وحسب ناموسنا يجب ان يموت لانه جعل نفسه ابن الله.
8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit8 فلما سمع بيلاطس هذا القول ازداد خوفا.
9 et ingressus estpraetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsumnon dedit ei.9 فدخل ايضا الى دار الولاية وقال ليسوع من اين انت. واما يسوع فلم يعطه جوابا.
10 Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quiapotestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”.10 فقال له بيلاطس أما تكلمني. ألست تعلم ان لي سلطانا ان اصلبك وسلطانا ان اطلقك.
11 Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi essetdatum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ”.
11 اجاب يسوع لم يكن لك عليّ سلطان البتة لو لم تكن قد أعطيت من فوق. لذلك الذي اسلمني اليك له خطية اعظم.
12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicitCaesari ”.12 من هذا الوقت كان بيلاطس يطلب ان يطلقه ولكن اليهود كانوا يصرخون قائلين ان اطلقت هذا فلست محبا لقيصر. كل من يجعل نفسه ملكا يقاوم قيصر
13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum etsedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.13 فلما سمع بيلاطس هذا القول اخرج يسوع وجلس على كرسي الولاية في موضع يقال له البلاط وبالعبرانية جبّاثا.
14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester! ”.14 وكان استعداد الفصح ونحو الساعة السادسة. فقال لليهود هوذا ملككم.
15 Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum!”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderuntpontifices: “ Non habemus regem, nisi Caesarem ”.15 فصرخوا خذه خذه اصلبه. قال لهم بيلاطس أاصلب ملككم. اجاب رؤساء الكهنة ليس لنا ملك الا قيصر.
16 Tunc ergo tradidit eisillum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
16 فحينئذ اسلمه اليهم ليصلب فأخذوا يسوع ومضوا به.
17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quodHebraice dicitur Golgotha,17 فخرج وهو حامل صليبه الى الموضع الذي يقال له موضع الجمجمة ويقال له بالعبرانية جلجثة
18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc ethinc, medium autem Iesum.18 حيث صلبوه وصلبوا اثنين آخرين معه من هنا ومن هنا ويسوع في الوسط
19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit supercrucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.19 وكتب بيلاطس عنوانا ووضعه على الصليب. وكان مكتوبا يسوع الناصري ملك اليهود.
20 Hunc ergotitulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubicrucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.20 فقرأ هذا العنوان كثيرون من اليهود لان المكان الذي صلب فيه يسوع كان قريبا من المدينة. وكان مكتوبا بالعبرانية واليونانية واللاتينية.
21 Dicebantergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipsedixit: “Rex sum Iudaeorum” ”.21 فقال رؤساء كهنة اليهود لبيلاطس لا تكتب ملك اليهود بل ان ذاك قال انا ملك اليهود.
22 Respondit Pilatus: “ Quod scripsi,scripsi! ”.
22 اجاب بيلاطس ما كتبت قد كتبت.
23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et feceruntquattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunicainconsutilis, desuper contexta per totum.23 ثم ان العسكر لما كانوا قد صلبوا يسوع اخذوا ثيابه وجعلوها اربعة اقسام لكل عسكري قسما. واخذوا القميص ايضا. وكان القميص بغير خياطة منسوجا كله من فوق.
24 Dixerunt ergo ad invicem: “ Nonscindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ”, ut Scriptura impleaturdicens:
“ Partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem ”.
Et milites quidem haec fecerunt.
24 فقال بعضهم لبعض لا نشقه بل نقترع عليه لمن يكون. ليتّم الكتاب القائل اقتسموا ثيابي بينهم وعلى لباسي ألقوا قرعة. هذا فعله العسكر
25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, MariaCleopae, et Maria Magdalene.25 وكانت واقفات عند صليب يسوع امه واخت امه مريم زوجة كلوبا ومريم المجدلية.
26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulumstantem, quem diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”.26 فلما رأى يسوع امه والتلميذ الذي كان يحبه واقفا قال لامه يا امرأة هوذا ابنك.
27 Deinde dicit discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eamdiscipulus in sua.
27 ثم قال للتلميذ هوذا امك. ومن تلك الساعة اخذها التلميذ الى خاصته
28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummareturScriptura, dicit: “ Sitio ”.28 بعد هذا رأى يسوع ان كل شيء قد كمل فلكي يتم الكتاب قال انا عطشان.
29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergoplenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.29 وكان إناء موضوعا مملوّا خلا. فملأوا اسفنجة من الخل ووضعوها على زوفا وقدموها الى فمه.
30 Cum ergo accepissetacetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradiditspiritum.
30 فلما اخذ يسوع الخل قال قد اكمل. ونكس راسه واسلم الروح
31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corporasabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, utfrangerentur eorum crura, et tollerentur.31 ثم اذ كان استعداد فلكي لا تبقى الاجساد على الصليب في السبت لان يوم ذلك السبت كان عظيما سأل اليهود بيلاطس ان تكسر سيقانهم ويرفعوا.
32 Venerunt ergo milites et primiquidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;32 فأتى العسكر وكسروا ساقي الاول والآخر المصلوب معه.
33 ad Iesum autemcum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,33 واما يسوع فلما جاءوا اليه لم يكسروا ساقيه لانهم رأوه قد مات.
34 sedunus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.34 لكن واحدا من العسكر طعن جنبه بحربة وللوقت خرج دم وماء.
35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scitquia vera dicit, ut et vos credatis.35 والذي عاين شهد وشهادته حق وهو يعلم انه يقول الحق لتؤمنوا انتم.
36 Facta sunt enim haec, ut Scripturaimpleatur: “ Os non comminuetur eius ”,36 لان هذا كان ليتم الكتاب القائل عظم لا يكسر منه.
37 et iterum alia Scriptura dicit:“ Videbunt in quem transfixerunt ”.
37 وايضا يقول كتاب آخر سينظرون الى الذي طعنوه
38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulusIesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; etpermisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.38 ثم ان يوسف الذي من الرامة وهو تلميذ يسوع ولكن خفية لسبب الخوف من اليهود سأل بيلاطس ان يأخذ جسد يسوع. فأذن بيلاطس فجاء واخذ جسد يسوع.
39 Venit autem et Nicodemus,qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi librascentum.39 وجاء ايضا نيقوديموس الذي أتى اولا الى يسوع ليلا وهو حامل مزيج مرّ وعود نحو مئة منا.
40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cumaromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.40 فأخذا جسد يسوع ولفاه باكفان مع الاطياب كما لليهود عادة ان يكفنوا.
41 Erat autem in loco, ubicrucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquampositus erat.41 وكان في الموضع الذي صلب فيه بستان وفي البستان قبر جديد لم يوضع فيه احد قط.
42 Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta eratmonumentum, posuerunt Iesum.
42 فهناك وضعا يسوع لسبب استعداد اليهود لان القبر كان قريبا