Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Daniele 13


font

1Et erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim;2et accepituxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum;3parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legemMoysis.4Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domuisuae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.5Etconstituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus estDominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, quividebantur regere populum.6Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant adeos omnes, qui habebant iudicia.7Cum autem populus revertisset per meridiem,ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.8Et videbant eam duosenes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius9et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelumneque recordarentur iudiciorum iustorum.10Erant ergo ambo vulnerati amore eiusnec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;11erubescebant enim indicareconcupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.12Et observabant cotidiesollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:13“ Eamus domum, quiaprandi hora est ”. Et egressi recesserunt a se.14Cumque revertissent,venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi suntconcupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possentinvenire solam.15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicutheri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio,aestus quippe erat.16Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditoset contemplantes eam.17Dixit ergo puellis: “ Afferte mihi oleum et smegmataet ostia pomerii claudite, ut laver ”.18Et fecerunt, sicut praeceperat;clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quaeiusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.19Cum autem egressaeessent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:20“Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tuisumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.21Quod si nolueris,dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causamemiseris puellas a te ”.22Ingemuit Susanna et ait: “ Angustiae sunt mihiundique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiammanus vestras;23sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestrasquam peccare in conspectu Domini ”.24Et exclamavit voce magna Susanna;exclamaverunt autem et senes adversus eam,25et, cum cucurrisset unus, aperuitostia pomerii.
26Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam,ut viderent quidnam esset ei.27Postquam autem senes locuti sunt sermones suos,erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi deSusanna. Et factum est die crastina,28cum venisset populus ad virum eiusIoachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam,ut interficerent eam;29et dixerunt coram populo: “ Mittite ad Susannam,filiam Helciae, quae est uxor Ioachim ”; et miserunt.30Et venit cumparentibus et filiis et universis cognatis suis.31Porro Susanna erat delicatanimis et pulchra specie.32At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur —erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius.33Flebant igitur sui etomnes, qui videbant eam.34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi,posuerunt manus super caput eius;35quae flens suspexit ad caelum: erat enimcor eius fiduciam habens in Domino.36Et dixerunt presbyteri: “ Cumdeambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausitostia pomerii et dimisit puellas;37venitque ad eam adulescens, qui eratabsconditus, et concubuit cum ea.38Porro nos cum essemus in angulo pomerii,videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.39Et illumquidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis,exilivit.40Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam essetadulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus ”.41Crediditeis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam admortem.
42Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “ Deus aeterne, quiabsconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,43tu scis quoniamfalsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim,quae isti malitiose composuerunt adversum me ”.
44Exaudivit autem Dominus vocem eius.45Cumque duceretur ad mortem, suscitavitDeus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel;46et exclamavit vocemagna: “ Innocens ego sum a sanguine huius ”.47Et conversus omnis populusad eum dixit: “ Quis est iste sermo, quem tu locutus es? ”.48Qui cumstaret in medio eorum, ait: “ Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque,quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!49Revertimini adiudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam ”.50Reversus estergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “ Veni et sede inmedio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis ”.51Et dixit ad eos Daniel: “ Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos”.52Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit adeum: “ Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabarisprius,53iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios,dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”.54Nunc ergo, sividisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi ”. Qui ait: “ Subschino ”.55Dixit autem Daniel: “ Recte mentitus es in caput tuum; ecceenim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium ”.56Et amotoeo, iussit adduci alium et dixit ei: “ Semen Chanaan et non Iudae, speciesdecepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.57Sic faciebatis filiabusIsrael, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuitiniquitatem vestram.58Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eoscolloquentes sibi ”.
Qui ait: “ Sub prino ”.
59Dixit autem ei Daniel: “ Recte mentitus es ettu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium etinterficiat vos ”.60Exclamavit itaque omnis coetus voce magna etbenedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.61Et consurrexerunt adversum duospresbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium— feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,62ut facerentsecundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius indie illa.63Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna,cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea resturpis.64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa etdeinceps.