Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Danielis 13


font

1Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :2et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :3parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.4Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.5Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.6Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.7Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.8Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :9et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.10Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :11erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.12Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :13Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.14Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :16et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.17Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.18Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.
19Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :20Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.21Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.22Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.23Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.24Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.25Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.27Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
28Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.29Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.30Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.31Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.32At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.33Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.35Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.36Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.37Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.38Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.39Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :40hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.41Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
42Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,43tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.44Exaudivit autem Dominus vocem ejus.45Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :46et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.47Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?48Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?49revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.50Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.51Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.52Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :53judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.54Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.55Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.56Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :57sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.58Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.59Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
60Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.61Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,62ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.63Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.65Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.