Daniele 13
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Et erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim; | 1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim : |
2 et accepituxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum; | 2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum : |
3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legemMoysis. | 3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. |
4 Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domuisuae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. | 4 Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. |
5 Etconstituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus estDominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, quividebantur regere populum. | 5 Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. |
6 Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant adeos omnes, qui habebant iudicia. | 6 Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. |
7 Cum autem populus revertisset per meridiem,ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui. | 7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. |
8 Et videbant eam duosenes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius | 8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus : |
9 et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelumneque recordarentur iudiciorum iustorum. | 9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum. |
10 Erant ergo ambo vulnerati amore eiusnec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum; | 10 Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum : |
11 erubescebant enim indicareconcupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. | 11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. |
12 Et observabant cotidiesollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: | 12 Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum : |
13 “ Eamus domum, quiaprandi hora est ”. Et egressi recesserunt a se. | 13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. |
14 Cumque revertissent,venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi suntconcupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possentinvenire solam. | 14 Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. |
15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicutheri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio,aestus quippe erat. | 15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat : |
16 Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditoset contemplantes eam. | 16 et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. |
17 Dixit ergo puellis: “ Afferte mihi oleum et smegmataet ostia pomerii claudite, ut laver ”. | 17 Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. |
18 Et fecerunt, sicut praeceperat;clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quaeiusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos. | 18 Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos. |
19 Cum autem egressaeessent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt: | 19 Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt : |
20 “Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tuisumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum. | 20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. |
21 Quod si nolueris,dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causamemiseris puellas a te ”. | 21 Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. |
22 Ingemuit Susanna et ait: “ Angustiae sunt mihiundique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiammanus vestras; | 22 Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras. |
23 sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestrasquam peccare in conspectu Domini ”. | 23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. |
24 Et exclamavit voce magna Susanna;exclamaverunt autem et senes adversus eam, | 24 Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam. |
25 et, cum cucurrisset unus, aperuitostia pomerii. | 25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. |
26 Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam,ut viderent quidnam esset ei. | 26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. |
27 Postquam autem senes locuti sunt sermones suos,erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi deSusanna. Et factum est die crastina, | 27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. |
28 cum venisset populus ad virum eiusIoachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam,ut interficerent eam; | 28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. |
29 et dixerunt coram populo: “ Mittite ad Susannam,filiam Helciae, quae est uxor Ioachim ”; et miserunt. | 29 Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt. |
30 Et venit cumparentibus et filiis et universis cognatis suis. | 30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. |
31 Porro Susanna erat delicatanimis et pulchra specie. | 31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. |
32 At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur —erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius. | 32 At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. |
33 Flebant igitur sui etomnes, qui videbant eam. | 33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. |
34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi,posuerunt manus super caput eius; | 34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. |
35 quae flens suspexit ad caelum: erat enimcor eius fiduciam habens in Domino. | 35 Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. |
36 Et dixerunt presbyteri: “ Cumdeambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausitostia pomerii et dimisit puellas; | 36 Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. |
37 venitque ad eam adulescens, qui eratabsconditus, et concubuit cum ea. | 37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. |
38 Porro nos cum essemus in angulo pomerii,videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri. | 38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. |
39 Et illumquidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis,exilivit. | 39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit : |
40 Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam essetadulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus ”. | 40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus. |
41 Crediditeis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam admortem. | 41 Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. |
42 Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “ Deus aeterne, quiabsconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, | 42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, |
43 tu scis quoniamfalsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim,quae isti malitiose composuerunt adversum me ”. | 43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. |
44 Exaudivit autem Dominus vocem eius. | 44 Exaudivit autem Dominus vocem ejus. |
45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavitDeus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel; | 45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel : |
46 et exclamavit vocemagna: “ Innocens ego sum a sanguine huius ”. | 46 et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus. |
47 Et conversus omnis populusad eum dixit: “ Quis est iste sermo, quem tu locutus es? ”. | 47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ? |
48 Qui cumstaret in medio eorum, ait: “ Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque,quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel! | 48 Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ? |
49 Revertimini adiudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam ”. | 49 revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. |
50 Reversus estergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “ Veni et sede inmedio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis ”. | 50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis. |
51 Et dixit ad eos Daniel: “ Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos”. | 51 Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. |
52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit adeum: “ Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabarisprius, | 52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius : |
53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios,dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”. | 53 judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies. |
54 Nunc ergo, sividisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi ”. Qui ait: “ Subschino ”. | 54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino. |
55 Dixit autem Daniel: “ Recte mentitus es in caput tuum; ecceenim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium ”. | 55 Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. |
56 Et amotoeo, iussit adduci alium et dixit ei: “ Semen Chanaan et non Iudae, speciesdecepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. | 56 Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum : |
57 Sic faciebatis filiabusIsrael, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuitiniquitatem vestram. | 57 sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. |
58 Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eoscolloquentes sibi ”. Qui ait: “ Sub prino ”. | 58 Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino. |
59 Dixit autem ei Daniel: “ Recte mentitus es ettu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium etinterficiat vos ”. | 59 Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. |
60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna etbenedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se. | 60 Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. |
61 Et consurrexerunt adversum duospresbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium— feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum, | 61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, |
62 ut facerentsecundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius indie illa. | 62 ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. |
63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna,cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea resturpis. | 63 Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. |
64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa etdeinceps. | 64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. |
65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. |