Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Daniele 14


font

1Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Persesregnum eius.
2Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius.3Eratquoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per diessingulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex.4Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Danieladorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “ Quare non adoras Bel? ”.5Quirespondens ait ei: “ Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, quicreavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis ”.6Et dixit ad eumrex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat etbibat cotidie? ”.7Et ait Daniel arridens: “ Ne erres, rex; iste enimintrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando”.8Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “ Nisi dixeritismihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini;9si autem ostenderitisquoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel ”. Etdixit Daniel regi: “ Fiat iuxta verbum tuum ”.10Erant autem sacerdotes Belseptuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Danielein templum Belis.11Et dixerunt sacerdotes Belis: “ Ecce nos egredimur foras;et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulotuo;12et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, mortemoriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos ”.13Contemnebant autem,quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semperet devorabant ea.14Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rexposuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem etcribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium etsignantes anulo regis abierunt.15Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxtaconsuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt.16Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo;17et ait rex: “ Salvanesunt signa, Daniel? ”. Qui respondit: “ Salva, rex ”.18Statimque cumaperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “ Magnus es,Bel, et non est apud te dolus quisquam ”.19Et risit Daniel et tenuit regem,ne ingrederetur intro, et dixit: “ Ecce pavimentum; animadverte, cuiusvestigia sunt haec ”.20Et dixit rex: “ Video vestigia virorum et mulierumet infantium ”. Et iratus est rex.21Tunc apprehendit sacerdotes et uxores etfilios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur etconsumebant, quae erant super mensam.22Occidit ergo illos rex et tradidit Belin potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius.
23Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii.24Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum ”.25DixitqueDaniel: “ Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens.26Tu autem,rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste ”. Etait rex: “ Do tibi ”.27Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxitpariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptusest draco. Et dixit: “ Ecce quae colebatis ”.28Cum audissent Babylonii,indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeusfactus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit ”.29Et dixerunt, cum venissent ad regem: “ Trade nobis Danielem; alioquininterficiemus te et domum tuam ”.30Vidit ergo rex quod irruerent in eumvehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.31Qui miserunt eumin lacum leonum, et erat ibi diebus sex.32Porro in lacu erant septem leones,et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, utdevorarent Danielem.33Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxeratpulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferretmessoribus.34Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “ Fer prandium, quod habes,in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum ”.35Et dixit Abacuc: “Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio ”.36Et apprehendit eum angelusDomini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum inBabylone supra lacum in impetu spiritus sui.37Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus ”.38Et ait Daniel: “Recordatuses enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te ”.39Surgensque Danielcomedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo.40Venit ergorex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecceDaniel sedens.41Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine,Deus Danielis, et non est alius praeter te ”.42Porro illos, qui perditioniseius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.