Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Daniele 6


font

1Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos.2PlacuitDario et constituit super regnum satrapas centum viginti, ut essent in totoregno suo,3et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, utsatrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.4Igiturille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei ampliorerat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum;5undeprincipes et satrapae quaerebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latereregni, nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelisesset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.6Dixerunt ergo viriilli: “ Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamusadversus eum in lege Dei sui ”.7Tunc principes et satrapae illi concurreruntad regem et sic locuti sunt ei: “ Darie rex, in aeternum vive!8Consiliuminierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae, optimates et iudices,ut decretum regis promulget et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit aliquampetitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex,mittatur in lacum leonum.9Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signadecretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricarinon licet ”.10Porro rex Darius signavit edictum et decretum.11Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse, ingressus est domumsuam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibusin die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo, sicut etante facere consueverat.12Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielemorantem et obsecrantem Deum suum.13Tunc accesserunt et locuti sunt coram regesuper edicto: “ Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaretquemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittereturin lacum leonum? ”. Respondens rex ait: “ Verus est sermo iuxta decretumMedorum atque Persarum, quod praevaricari non licet ”.14Tunc respondentesdixerunt coram rege: “ Daniel de filiis captivitatis Iudae non curavit de te,rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus per diem oratobsecratione sua”.15Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; etpro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat,ut erueret illum.16Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: “Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et edictum,quod constituit rex, non liceat immutari ”.17Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum.Dixitque rex Danieli: “ Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te ”.18Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rexanulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.19Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt illaticoram eo; insuper et somnus recessit ab eo.20Tunc rex primo diluculoconsurgens festinus ad lacum leonum perrexit;21appropinquansque lacui Danielemvoce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “ Daniel, serve Deiviventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te aleonibus?”.22Et Daniel regi respondens ait: “ Rex, in aeternum vive!23Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi,quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum nonfeci ”.24Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepiteduci de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo,quia credidit Deo suo.25Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, quiaccusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum etuxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eisleones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
26Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibusin universa terra: “Pax vobis multiplicetur!27A me constitutum est decretum,ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis:
ipse est enim Deus vivens
et permanens in saecula,
et regnum eius non dissipabitur,
et potestas eius usque in aeternum;
28ipse liberator atque salvator
et faciens signa et mirabilia
in caelo et in terra.
Liberavit autem Danielem
de manu leonum ”.
29Porro Daniel prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae.