Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Daniele 7


font

1Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionemcapitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quaelocutus est.2Respondit Daniel et dixit: “ Videbam in visione mea nocte: etecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum,3et quattuor bestiaegrandes ascendebant de mari diversae inter se.4Prima quasi leaena et alashabebat aquilae; aspiciebam, donec evulsae sunt alae eius; et sublata est deterra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.5Et eccebestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costae erant in oreeius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes plurimas”.6Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuorsuper se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei.7Posthoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atquemirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atquecomminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceterisbestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.8Considerabam cornua,et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibusprimis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant incornu isto, et os loquens ingentia.
9Aspiciebam,
donec throni positi sunt,
et Antiquus dierum sedit.
Vestimentum eius quasi nix candidum,
et capilli capitis eius quasi lana munda;
thronus eius flammae ignis,
rotae eius ignis accensus.
10Fluvius igneus effluebat
et egrediebatur a facie eius;
milia milium ministrabant ei,
et decies milies centena milia assistebant ei:
iudicium sedit,
et libri aperti sunt.
11Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur;et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditaesset ad comburendum igni;12aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, ettempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus.13Aspiciebam ergo in visione noctis:
et ecce cum nubibus caeli
quasi Filius hominis veniebat
et usque ad Antiquum dierum pervenit,
et in conspectu eius obtulerunt eum;
14et data sunt ei potestas et honor et regnum;
et omnes populi, tribus et linguae
ipsi servierunt:
potestas eius potestas aeterna,
quae non auferetur,
et regnum eius, quod non corrumpetur.
15Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitismei conturbaverunt me.16Accessi ad unum de assistentibus et veritatemquaerebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem sermonumedocuit me:17“Hae bestiae magnae quattuor, quattuor regna consurgent deterra;18suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnumusque in saeculum et saeculum saeculorum”.19Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilisvalde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eius aerei,comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans,20et de cornibusdecem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et cecideranttria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maiuserat ceteris.21Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversussanctos et praevalebat eis,22donec venit Antiquus dierum et iudicium deditsanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.23Et sic ait:“Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis etdevorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam.24Porro cornuadecem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentiorerit prioribus et tres reges humiliabit25et sermones contra Excelsum loqueturet sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, ettradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis;26etiudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usquein finem;27regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subteromne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternumest, et omnes reges servient ei et oboedient” ”.28Hucusque finis verbi.Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est inme; verbum autem in corde meo conservavi.