Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Daniele 10


font

1Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomentoBaltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentiaenim fuit ei in visione.2In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadisdierum,3panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in osmeum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum.
4Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui estTigris,5et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, etrenes eius accincti auro obryzo;6et corpus eius quasi chrysolithus, et facieseius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et,quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis, et vox sermonumeius ut vox multitudinis.7Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri,qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, etfugerunt in absconditum.8Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc,et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque addissipationem, nec habui quidquam virium.9Et audivi vocem sermonum eius; etaudiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultusmeus haerebat terrae.10Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas manuummearum,11et dixit ad me: “ Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quaeego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te ”. Cumquedixisset mihi sermonem istum, steti tremens.12Et ait ad me: “ Noli metuere,Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et adhumiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego venipropter sermones tuos.13Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti etuno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutoriummeum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.14Veni autem, ut docerem te,quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies”.15Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terramet tacui.16Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; etaperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “ Dominemi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium.17Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in meremansit virium, et halitus meus non remansit in me ”.18Rursum ergo tetigitme quasi visio hominis et confortavit me19et dixit: “Noli timere, virdesideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus ”. Cumque loquereturmecum, convalui et dixi: “ Loquere, domine mi, quia confortasti me ”.
20Et ait: “ Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut proelieradversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Graecorumveniens.21Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scripturaveritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester.