1In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat profiliis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo, quo gentesesse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populustuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro. 2Et multi de his, quidormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii inopprobrium sempiternum. 3Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendorfirmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuasaeternitates. 4Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque adtempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia ”. 5Et vidiego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam fluminis, et aliusinde ex altera ripa fluminis. 6Et dixit viro, qui indutus erat lineis, quistabat super aquas fluminis: “ Usquequo finis horum mirabilium? ”. 7Etaudivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cumlevasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem inaeternum: “ Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completafuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec ”. 8Et egoaudivi et non intellexi et dixi: “ Domine mi, quid erit finis horum? ”. 9Etait: “ Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempuspraefinitum. 10Purificabuntur et dealbabuntur et probabuntur multi, et impieagent impii, neque intellegent omnes impii; porro docti intellegent. 11Et atempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatiovastatoris, dies mille ducenti nonaginta. 12Beatus, qui exspectat et pervenitusque ad dies mille trecentos triginta quinque. 13Tu autem vade ad finem etrequiesce; et stabis in sorte tua in fine dierum ”.
(Hucusque Daniel in Hebraeo volumine legimus. Cetera, quae sequuntur usque adfinem libri, de Theodotionis editione translata sunt).


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online