Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Daniele 5


font

1Balthasar rex fecit grande con vivium optimatibus suis mille et coram hismilibus vinum bibebat.2Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrenturvasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo,quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eiuset concubinae.3Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quodfuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores etconcubinae illius:4bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos,aereos, ferreos ligneosque et lapideos.
5In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et scripserunt contracandelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulosmanus scribentis.6Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eiusconturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem collidebantur.7Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos,Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihifecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius inregno meo dominabitur ”.8Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et nonpotuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi;9unde rexBalthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est super eum, sedet optimates eius turbabantur.10Regina autem, sermonum regis optimatiumqueeius causa, domum convivii ingressa est; et regina proloquens ait: “ Rex, inaeternum vive! Non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.11Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebuspatris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deoruminventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum,incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex,12quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio somniorumet ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cuirex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Dan iel vocetur et interpretationemnarrabit ”.13Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: “ Tues Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater meus de Iuda?14Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque acsapientia ampliores inventae sint in te.15Et nunc introgressi sunt inconspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et interpretationemeius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.16Porro egoaudivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergovales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpuravestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meoprinceps eris ”.17Tunc respondens Daniel ait coram rege: “ Munera tua sint tibi, et dona tuaalteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendamtibi.18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honoremdedit Nabuchodonosor patri tuo.19Et propter magnificentiam, quam dederat ei,universi populi, tribus et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat,interficiebat et, quos volebat, percutiebat et, quos volebat, exaltabat et, quosvolebat, humiliabat.20Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illiusobfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eiusablata est ab eo;21et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cumbestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut bovescomedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quodpotestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit,suscitabit super illud.22Tu quoque filius eius, Balthasar, non humiliasti cortuum, cum scires haec omnia,23sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasadomus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae etconcubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos etaereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt nequesentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes viastuas, non glorificasti.24Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et scripturahaec exarata est.25Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel,upharsin.26Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnumtuum et complevit illud;27thecel, appensus es in statera et inventus es minushabens;28phares, divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis ”.29Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torquesaurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius inregno suo.30Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeorum.