Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechiele 35


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 “ Fili hominis, pone faciemtuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:2 “ Fili hominis, pone faciemtuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:
3 Haec dicit DominusDeus:
Ecce ego ad te, mons Seir;
et extendam manum meam super te
et dabo te desolatum atque desertum.
3 Haec dicit DominusDeus:
Ecce ego ad te, mons Seir;
et extendam manum meam super te
et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus.
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manusgladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manusgladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;
6 propterea,vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et,cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.6 propterea,vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et,cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.
7 Et dabo montem Seirdesolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem7 Et dabo montem Seirdesolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem
8 et implebomontes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque inomnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.8 et implebomontes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque inomnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.
9 In solitudines sempiternastradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.9 In solitudines sempiternastradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.
10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditatepossidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditatepossidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;
11 propterea, vivo ego, dicit DominusDeus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habenseos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.11 propterea, vivo ego, dicit DominusDeus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habenseos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.
12 Et scies quia ego Dominusaudivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Desertinobis ad devorandum dati sunt!”.12 Et scies quia ego Dominusaudivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Desertinobis ad devorandum dati sunt!”.
13 Et insurrexistis super me ore vestro etvociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.13 Et insurrexistis super me ore vestro etvociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.
14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quiaego Dominus.
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quiaego Dominus.