1Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2“ Fili hominis, pone faciemtuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:
3Haec dicit DominusDeus:Ecce ego ad te, mons Seir;et extendam manum meam super teet dabo te desolatum atque desertum.
4Urbes tuas demoliar,et tu desertus eriset scies quia ego Dominus.
5Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manusgladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;
6propterea,vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et,cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.
7Et dabo montem Seirdesolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem
8et implebomontes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque inomnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.
9In solitudines sempiternastradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.
10Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditatepossidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;
11propterea, vivo ego, dicit DominusDeus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habenseos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.
12Et scies quia ego Dominusaudivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Desertinobis ad devorandum dati sunt!”.
13Et insurrexistis super me ore vestro etvociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.
14Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;
15sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quiaego Dominus.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online