1Et nunc audi, Iacob serve meus,et Israel, quem elegi.
2Haec dicit Dominus, qui fecit teet formavit te ab utero,auxiliator tuus:“ Noli timere, serve meus Iacob,et dilecte, quem elegi.
3Effundam enim aquas super terram sitientemet fluenta super aridam;effundam spiritum meum super semen tuumet benedictionem meam super stirpem tuam:
4et germinabunt inter herbasquasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
5Iste dicet: “Domini ego sum”,et ille vocabit se nomine Iacob;et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel ”.
6Haec dicit Dominus, rex Israelet redemptor eius, Dominus exercituum:“ Ego primus et ego novissimus,et absque me non est Deus.
7Quis similis mei? Conclamet et annuntietet exponat mihi,ex quo constitui populum antiquum;ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis.
8Nolite timere neque conturbemini;nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi?Vos estis testes mei.Numquid est Deus absque meaut Petra, quam ego non noverim? ”.
9Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testeseorum non vident neque intellegunt, ut confundantur.
10Quis formavit deum etsculptile conflavit lucrum non quaerens?
11Ecce omnes participes eiusconfundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt,confundentur simul.
12Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleisformat illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, nonbibit aquam et lassescit.
13Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illudscalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosumhominem, qui resideat in domo.
14Succidit sibi cedros et arripit ilicem etquercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvianutrivit.
15Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, etsuccendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facitsculptile et curvatur ante illud.
16Medium eius comburit igne et medio eiuscarnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: “ Vah,calefactus sum, vidi focum ”.
17Reliquum autem eius deum fecit, sculptilesibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “ Libera me,quia deus meus es tu ”.
18Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et neintellegant corde suo.
19Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentiacarent, ut dicant: “ Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eiuspanes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; antetruncum ligni procidam? ”.
20Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, etnon liberabit animam suam neque dicet: “ Nonne mendacium est in dextera mea?”.
21Memento horum, Iacob,et Israel, quoniam servus meus es tu;formavi te, servus meus es tu,Israel, non decipies me.
22Delevi ut nubem iniquitates tuaset quasi nebulam peccata tua;revertere ad me,quoniam redemi te.
23Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus;iubilate, fundamenta terrae,resonate, montes, laudationem,saltus et omne lignum eius,quoniam redemit Dominus Iacobet in Israel glorificabitur.
24Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero:“ Ego sum Dominus, qui feci omnia,extendi caelos solus,expandi terram; et quis mecum?
25Qui irrita facio signa divinorumet hariolos stultos reddo;compello sapientes retrorsumet scientiam eorum vanam facio;
26qui suscito verbum servi meiet consilium nuntiorum meorum compleo.Qui dico Ierusalem: “Habitaberis” et civitatibus Iudae: “Aedificabimini”et deserta eius suscitabo;
27qui dico profundo: “Desolare,et flumina tua arefaciam”;
28qui dico de Cyro: “Pastor meus estet omnem voluntatem meam complebit”;qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”,et templo: “Fundaberis” ”.