Sapienza 11
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. | 1 Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. |
2 Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas; | 2 Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas; |
3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt. | 3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt. |
4 Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro. | 4 Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro. |
5 Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. | 5 Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. |
6 Nam pro fonte quidem perennis fluminis, tabescente sanguine turbidi | 6 Nam pro fonte quidem perennis fluminis, tabescente sanguine turbidi |
7 in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate, | 7 in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate, |
8 ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares. | 8 ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares. |
9 Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. | 9 Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. |
10 Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti. | 10 Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti. |
11 Absentes enim et praesentes similiter torquebantur; | 11 Absentes enim et praesentes similiter torquebantur; |
12 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum. | 12 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum. |
13 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum. | 13 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum. |
14 Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finemeventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes. | 14 Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finemeventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes. |
15 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam, | 15 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam, |
16 ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur. | 16 ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur. |
17 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones | 17 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones |
18 aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes, | 18 aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes, |
19 quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. | 19 quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. |
20 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. | 20 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. |
21 Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet? | 21 Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet? |
22 Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. | 22 Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. |
23 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. | 23 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. |
24 Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. | 24 Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. |
25 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur? | 25 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur? |
26 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. | 26 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. |