Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 7


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma;et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic.
2 Etfactum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitusAntiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum.
3 Et res ei innotuit, et ait: “Nolite mihi ostendere facies eorum ”.
4 Et occidit eos exercitus, et seditDemetrius super sedem regni sui.
5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii exIsrael, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos;
6 et accusaveruntpopulum apud regem dicentes: “ Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicostuos et nos dispersit de terra nostra;
7 nunc ergo mitte virum, cui credis, uteat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eoset omnes adiutores eorum ”.
8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnumin regno et fidelem regi. Et misit eum
9 et Alcimum impium et constituit eisacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel.
10 Et surrexeruntet venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et adfratres eius verbis pacificis in dolo.
11 Et non intenderunt sermonibus eorum;viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
12 Et convenerunt ad Alcimum etBacchidem congregatio scribarum requirere iusta;
13 et primi Asidaei erant infiliis Israel et exquirebant ab eis pacem.
14 Dixerunt enim: “ Homo sacerdosde semine Aaron venit et non decipiet nos ”.
15 Et locutus est cum eis verbapacifica et iuravit illis dicens: “ Non inferemus vobis malum neque amicisvestris ”.
16 Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros etoccidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
17 “ Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuituIerusalem, et non erat qui sepeliret ”.
18 Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “ Nonest in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum etiusiurandum, quod iuraverunt ”.
19 Et movit Bacchides ab Ierusalem etapplicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad serefugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum.
20 Et commisitregionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiitBacchides ad regem.
21 Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui;
22 et convenerunt adeum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae etfecerunt plagam magnam in Israel.
23 Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecitAlcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes;
24 et exiitin omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, etcessaverunt ultra exire in regionem.
25 Ut vidit autem Alcimus quod praevaluitIudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; etregressus est ad regem et accusavit eos criminibus.
26 Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat etinimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum.
27 Etvenit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratreseius verbis pacificis cum dolo
28 dicens: “ Non sit pugna inter me et vos;veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ”.
29 Et venit adIudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam.
30 Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus estab eo et amplius noluit videre faciem eius.
31 Et cognovit Nicanor quoniamdenudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxtaChapharsalama;
32 et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, etfugerunt in civitatem David.
33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montemSion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribuspopuli salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur prorege.
34 Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe
35 etiuravit cum ira dicens: “ Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius inmanus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna.
36 Et intraverunt sacerdotes et steterunt antefaciem altaris et templi et flentes dixerunt:
37 “ Tu elegisti domum istam adinvocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationispopulo tuo;
38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant ingladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ”.
39 Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illiexercitus Syriae.
40 Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Etoravit Iudas et dixit:
41 “ Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt;exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
42 Sic contereexercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutusest super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ”.
43 Etcommiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita suntcastra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio.
44 Ut autem vidit exercituseius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt.
45 Et persecuti sunteos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecineruntpost eos cum significationibus.
46 Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae incircuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio,et non est relictus ex eis nec unus.
47 Et acceperunt spolia eorum et praedam etcaput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, etattulerunt et suspenderunt contra Ierusalem.
48 Et laetatus est populus valde;et egerunt diem illam in laetitia magna
49 et constituerunt agere omnibus annisdiem istam tertia decima die Adar.
50 Et siluit terra Iudae dies paucos.