1 Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma;et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic. | |
2 Etfactum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitusAntiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum. | |
3 Et res ei innotuit, et ait: “Nolite mihi ostendere facies eorum ”. | |
4 Et occidit eos exercitus, et seditDemetrius super sedem regni sui. | |
5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii exIsrael, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos; | |
6 et accusaveruntpopulum apud regem dicentes: “ Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicostuos et nos dispersit de terra nostra; | |
7 nunc ergo mitte virum, cui credis, uteat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eoset omnes adiutores eorum ”.
| |
8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnumin regno et fidelem regi. Et misit eum | |
9 et Alcimum impium et constituit eisacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. | |
10 Et surrexeruntet venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et adfratres eius verbis pacificis in dolo. | |
11 Et non intenderunt sermonibus eorum;viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. | |
12 Et convenerunt ad Alcimum etBacchidem congregatio scribarum requirere iusta; | |
13 et primi Asidaei erant infiliis Israel et exquirebant ab eis pacem. | |
14 Dixerunt enim: “ Homo sacerdosde semine Aaron venit et non decipiet nos ”. | |
15 Et locutus est cum eis verbapacifica et iuravit illis dicens: “ Non inferemus vobis malum neque amicisvestris ”. | |
16 Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros etoccidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
| |
17 “ Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuituIerusalem, et non erat qui sepeliret ”.
| |
18 Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “ Nonest in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum etiusiurandum, quod iuraverunt ”. | |
19 Et movit Bacchides ab Ierusalem etapplicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad serefugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum. | |
20 Et commisitregionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiitBacchides ad regem.
| |
21 Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui; | |
22 et convenerunt adeum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae etfecerunt plagam magnam in Israel. | |
23 Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecitAlcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes; | |
24 et exiitin omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, etcessaverunt ultra exire in regionem. | |
25 Ut vidit autem Alcimus quod praevaluitIudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; etregressus est ad regem et accusavit eos criminibus.
| |
26 Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat etinimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. | |
27 Etvenit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratreseius verbis pacificis cum dolo | |
28 dicens: “ Non sit pugna inter me et vos;veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ”. | |
29 Et venit adIudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam. | |
30 Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus estab eo et amplius noluit videre faciem eius. | |
31 Et cognovit Nicanor quoniamdenudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxtaChapharsalama; | |
32 et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, etfugerunt in civitatem David. | |
33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montemSion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribuspopuli salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur prorege. | |
34 Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe | |
35 etiuravit cum ira dicens: “ Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius inmanus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. | |
36 Et intraverunt sacerdotes et steterunt antefaciem altaris et templi et flentes dixerunt: | |
37 “ Tu elegisti domum istam adinvocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationispopulo tuo; | |
38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant ingladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ”.
| |
39 Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illiexercitus Syriae. | |
40 Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Etoravit Iudas et dixit: | |
41 “ Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt;exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia. | |
42 Sic contereexercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutusest super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ”. | |
43 Etcommiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita suntcastra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. | |
44 Ut autem vidit exercituseius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. | |
45 Et persecuti sunteos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecineruntpost eos cum significationibus. | |
46 Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae incircuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio,et non est relictus ex eis nec unus. | |
47 Et acceperunt spolia eorum et praedam etcaput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, etattulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. | |
48 Et laetatus est populus valde;et egerunt diem illam in laetitia magna | |
49 et constituerunt agere omnibus annisdiem istam tertia decima die Adar. | |
50 Et siluit terra Iudae dies paucos.
| |