1 Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
| 1 Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
|
2 Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, | 2 Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, |
3 acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant. | 3 acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant. |
4 Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario | 4 Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario |
5 et dixerunt Moysi: “ Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere ”. | 5 et dixerunt Moysi: “ Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere ”. |
6 Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “ Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario ”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, | 6 Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “ Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario ”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, |
7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
| 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
|
8 Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita; | 8 Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita; |
9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum. | 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum. |
10 Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit. | 10 Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit. |
11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter. | 11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter. |
12 Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. | 12 Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. |
13 Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum. | 13 Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum. |
14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum; | 14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum; |
15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga. | 15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga. |
16 Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim. | 16 Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim. |
17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur; | 17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur; |
18 et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum. | 18 et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum. |
19 Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
| 19 Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
|
20 Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes. | 20 Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes. |
21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. | 21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. |
22 Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi. | 22 Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi. |
23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum | 23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum |
24 cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus. | 24 cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus. |
25 Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas | 25 Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas |
26 cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas. | 26 cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas. |
27 Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas | 27 Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas |
28 et duas alias per singulos angulos habitaculi retro; | 28 et duas alias per singulos angulos habitaculi retro; |
29 quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis, | 29 quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis, |
30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis. | 30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis. |
31 Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi | 31 Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi |
32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare. | 32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare. |
33 Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret. | 33 Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret. |
34 Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
| 34 Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
|
35 Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis; | 35 Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis; |
36 et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
| 36 et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
|
37 Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii; | 37 Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii; |
38 et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.
| 38 et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.
|