Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esodo 30


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.2 habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
4 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.4 et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
5 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud :
8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
10 Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
12 “ Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.12 Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ­ siclus viginti obolos habet ­; media pars sicli offeretur Domino.13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino.
14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
16 Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ”.
16 Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
18 “ Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes.19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,
20 Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ”.
21 ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen22 Locutusque est Dominus ad Moysen,
23 dicens: “ Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,23 dicens : Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.24 casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :
25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
28 et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.28 et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.31 Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis.32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ”.
33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.34 Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; æqualis ponderis erunt omnia :
35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ”.
38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.