Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 11


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “ Os tuum sumus et caro tua.1 Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
2 Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum” ”.2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
4 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae.4 Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
5 Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “ Non ingredieris huc ”. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David;5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,
6 dixitque: “ Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux ”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps.6 dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.
7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit.8 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
10 Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel;10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.
11 et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno.11 Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
12 Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes;12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.
13 iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
14 Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim.15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem;16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
17 desideravit igitur David et dixit: “ O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta! ”.17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
19 dicens: “ Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam ”. Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
19 dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.
20 Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus,20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
21 inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat.21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
22 Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.22 Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
23 Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.23 Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
24 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus,24 Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
25 inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos.
25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.
26 Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem,26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,
27 Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites,27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites,
28 Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,28 Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
31 Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,
32 Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites,32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
33 Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites,33 Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,
34 Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,34 Ahiam filius Sachar Ararites,
35 Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur,35 Eliphal filius Ur,
36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
37 Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai,37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,
38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai,38 Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
40 Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus,40 Ira Jethræus, Gareb Jethræus,
41 Urias Hetthaeus, Zabad filius Oholai,41 Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,
42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta;42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :
43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites,43 Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,
44 Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites,44 Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,
45 Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites,45 Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,
46 Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites,46 Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.
47 Eliel et Obed et Iasiel de Soba.