Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 11


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “ Os tuum sumus et caro tua.1 ויקבצו כל ישראל אל דויד חברונה לאמר הנה עצמך ובשרך אנחנו
2 Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum” ”.2 גם תמול גם שלשום גם בהיות שאול מלך אתה המוציא והמביא את ישראל ויאמר יהוה אלהיך לך אתה תרעה את עמי את ישראל ואתה תהיה נגיד על עמי ישראל
3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
3 ויבאו כל זקני ישראל אל המלך חברונה ויכרת להם דויד ברית בחברון לפני יהוה וימשחו את דויד למלך על ישראל כדבר יהוה ביד שמואל
4 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae.4 וילך דויד וכל ישראל ירושלם היא יבוס ושם היבוסי ישבי הארץ
5 Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “ Non ingredieris huc ”. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David;5 ויאמרו ישבי יבוס לדויד לא תבוא הנה וילכד דויד את מצדת ציון היא עיר דויד
6 dixitque: “ Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux ”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps.6 ויאמר דויד כל מכה יבוסי בראשונה יהיה לראש ולשר ויעל בראשונה יואב בן צרויה ויהי לראש
7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.7 וישב דויד במצד על כן קראו לו עיר דויד
8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit.8 ויבן העיר מסביב מן המלוא ועד הסביב ויואב יחיה את שאר העיר
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
9 וילך דויד הלוך וגדול ויהוה צבאות עמו
10 Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel;10 ואלה ראשי הגבורים אשר לדויד המתחזקים עמו במלכותו עם כל ישראל להמליכו כדבר יהוה על ישראל
11 et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno.11 ואלה מספר הגברים אשר לדויד ישבעם בן חכמוני ראש השלושים הוא עורר את חניתו על שלש מאות חלל בפעם אחת
12 Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes;12 ואחריו אלעזר בן דודו האחוחי הוא בשלושה הגברים
13 iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.13 הוא היה עם דויד בפס דמים והפלשתים נאספו שם למלחמה ותהי חלקת השדה מלאה שעורים והעם נסו מפני פלשתים
14 Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
14 ויתיצבו בתוך החלקה ויצילוה ויכו את פלשתים ויושע יהוה תשועה גדולה
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim.15 וירדו שלושה מן השלושים ראש על הצר אל דויד אל מערת עדלם ומחנה פלשתים חנה בעמק רפאים
16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem;16 ודויד אז במצודה ונציב פלשתים אז בבית לחם
17 desideravit igitur David et dixit: “ O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta! ”.17 ויתאו דויד ויאמר מי ישקני מים מבור בית לחם אשר בשער
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino18 ויבקעו השלשה במחנה פלשתים וישאבו מים מבור בית לחם אשר בשער וישאו ויבאו אל דויד ולא אבה דויד לשתותם וינסך אתם ליהוה
19 dicens: “ Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam ”. Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
19 ויאמר חלילה לי מאלהי מעשות זאת הדם האנשים האלה אשתה בנפשותם כי בנפשותם הביאום ולא אבה לשתותם אלה עשו שלשת הגבורים
20 Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus,20 ואבשי אחי יואב הוא היה ראש השלושה והוא עורר את חניתו על שלש מאות חלל ולא שם בשלושה
21 inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat.21 מן השלושה בשנים נכבד ויהי להם לשר ועד השלושה לא בא
22 Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.22 בניה בן יהוידע בן איש חיל רב פעלים מן קבצאל הוא הכה את שני אריאל מואב והוא ירד והכה את הארי בתוך הבור ביום השלג
23 Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.23 והוא הכה את האיש המצרי איש מדה חמש באמה וביד המצרי חנית כמנור ארגים וירד אליו בשבט ויגזל את החנית מיד המצרי ויהרגהו בחניתו
24 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus,24 אלה עשה בניהו בן יהוידע ולו שם בשלושה הגברים
25 inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos.
25 מן השלושים הנו נכבד הוא ואל השלושה לא בא וישימהו דויד על משמעתו
26 Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem,26 וגבורי החילים עשה אל אחי יואב אלחנן בן דודו מבית לחם
27 Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites,27 שמות ההרורי חלץ הפלוני
28 Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,28 עירא בן עקש התקועי אביעזר הענתותי
29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,29 סבכי החשתי עילי האחוחי
30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,30 מהרי הנטפתי חלד בן בענה הנטופתי
31 Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,31 איתי בן ריבי מגבעת בני בנימן בניה הפרעתני
32 Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites,32 חורי מנחלי געש אביאל הערבתי
33 Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites,33 עזמות הבחרומי אליחבא השעלבני
34 Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,34 בני השם הגזוני יונתן בן שגה ההררי
35 Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur,35 אחיאם בן שכר ההררי אליפל בן אור
36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,36 חפר המכרתי אחיה הפלני
37 Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai,37 חצרו הכרמלי נערי בן אזבי
38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai,38 יואל אחי נתן מבחר בן הגרי
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
39 צלק העמוני נחרי הברתי נשא כלי יואב בן צרויה
40 Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus,40 עירא היתרי גרב היתרי
41 Urias Hetthaeus, Zabad filius Oholai,41 אוריה החתי זבד בן אחלי
42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta;42 עדינא בן שיזא הראובני ראש לראובני ועליו שלושים
43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites,43 חנן בן מעכה ויושפט המתני
44 Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites,44 עזיא העשתרתי שמע ויעואל בני חותם הערערי
45 Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites,45 ידיעאל בן שמרי ויחא אחיו התיצי
46 Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites,46 אליאל המחוים ויריבי ויושויה בני אלנעם ויתמה המואבי
47 Eliel et Obed et Iasiel de Soba.
47 אליאל ועובד ויעשיאל המצביה